Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

illud quoque pariter requirendum, utrum, sicut perditum aliquando non fuit perditum et erit tempus, quando perditum non erit, sic et anima fuerit aliquando non anima, et fore tempus, quando [*]( 9 Orig. n. d. II 4, 3 p. 130 12 ibid. II 6, 3 p. 142 15 *loh. 10,18 17 Orig. n. d. II 8, 3 p. 155 20 cf. Luc. 19, 10 ) [*]( 1 dissoluitur TID nihilum g nihili TID nichili B 2 ἀντιζώνη s anti AQNNN II dnitiAQNNH D ANTIQNNN B 3 uocatur B 4 spera B 5 in om.g 6 seruabuntur IID conseruabitur g 7 dicitur (ur eras.)II 8 errorem B 11 in om.llD 12 alia ex illa II 15 qua s.l.m2ll tollet s 16 pono B 20 uuenit II 22 et] ut g esse -23 anima in ras. m2B desistat IID 24 fuerit facta B 25 cessauit IID 26 sicut s.l.m2B 28 aliq. fuerit g 29 non om.ç forte II )

104
nequaquam anima perseueret.

et post multum de anima tractatum hoc intulit. vovg, id est mens, corruens facta est anima et rursum anima instructa uirtutibus mens fiet. quod et de anima Esau scrutantes possumus inuenire, propter antiqua peccata eum in deteriori uita esse damnatum. et de caelestibus requirendum est, quod non eo tempore, quo factus est mundus, solis anima — uel quodcumque eam appellari oportet-esse coeperit, sed antequam lucens illud et ardens corpus intraret.

de luna et stellis similiter sentiamus, quod ex causis praecedentibus licet inuitae conpulsae sint subici uanitati, ob praemia futurorum non suam facere, sed creatoris uoluntatem, a quo in haec officia distributae sunt.