Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cum haec dicat, nonne manifestissime gentium sequitur errores et philosophorum deliramenta simplicitati ingerit Christianae? et in eodem libro: restat, ut inuisibilis sit deus. si autem inuisibilis per naturam est, neque saluatori uisibilis erit.

etin inferioribus: nulla alia anima, quae ad corpus descendit humanum, puram et germanam similitudinem signi in se prioris expressit, nisi illa, de qua saluator loquitur: nemo tollit animam meam a me, sed ego ponam eam a me ipso.

etin alio loco: unde cum infinita cautione tractandum est, ne forte, cum animae salutem fuerint consecutae et ad beatam uitam peruenerint, animae esse desistant. sicut enim uenit dominus atque saluator quaerere et saluum facere, quod perierat, et perditum esse desistet, sic anima, quae perierat et ob cuius salutem uenit dominus, cum salua facta fuerit, anima esse cessabit.