Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et hoc apostolus, uas electionis, cuius corpus templum erat spiritus sancti et qui dicebat: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi? et in alio loco Christus nos redemit et rursum: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus, non de se loquitur, sed de eo, qui post peccata uult agere paenitentiam, et sub persona sua fragilitatem describit condicionis humanae, quae duorum hominum, interioris et exterioris, pugnantium inter se bella perpetitur.

mterior homo consentit et scriptae et naturali legi, quod bona sit et sancta et iusta et spiritalis; exterior: e g o, inquit, carnalis [*]( 2 cf. Rom. 7, 12 9 cf. Rom. 7, 13 10 Rom. 7, 7 11 *Ex. 20, 17 et *Deut. 5, 21 14 cf. Act. 9,15 15 cf. I Cor. 6, 19 16 *II Cor. 13, 3 17 Gal. 3,13 18 *Gal. 2, 20 24 *Rom. 7, 14-15 ) [*]( 1 quod Dp.c.m2g intellegentia] intellegentiae 93$2 iuxta D sed per] semper A 3 intellegentia Ap.c. 6 hyp. dicarn] hyperbolicam s hiperbolicam (s.l. ce di add.m2)S& hiperbolice A yperbolice B 7 quod (d exp.)A 8 eram (s.l.m2A)ADB praeuaricatione scripsi per (ont.930) praeuaricationem codd. 9 peccatius D peccatus (peccatu p.c.m2)A peccati 93 (peccatum p.c.m2)(P peccatum B peccantius peccatum s prius om.AD quaeramus f 10 concupi- scis 93o.c.$11 decalogum 0 concupiscis 93$concupis (in fine pag.) B 13 signif. esse S3 meremus ADB—murS3<2> 14 dolemus ℬΦΒgaudemusAD haec ex hacm2A 17 Christi] xps Ap.c.m2^& nos ex nonm2A 18 iterum AD iam %i,om.cet. 19 uero AD 20 uult post pecc. AD post om. B 21 discribit 58 23 scriptae] scripta est s alt. et s.Z.m293,om.$naturale s lege 93 )

35
sum, uenundatus sub peccato. quod enim operor, nescio et non, quod uolo, hoc ago, sed, q u o d o d i. si autem exterior facit, quod non uult, et operatur, quod odit, ostendit bonum esse mandatum et non se operari, quod est malum, sed habitans in sua carne peccatum, hoc est incentiua corporis et desideria uoluptatis, quae propter posteros et sobolem insita est humanis corporibus et, si fines fuerit egressa, uertitur in peccatum.

se unusquisque consideret et, accusator sui, tractet incentiua uitiorum, quomodo et in sermone et in cogitatione et in calore corporis saepe loquatur et cogitet et patiatur, quod non uult; nolo dicere \'faciat\', ne sanctos uiros uidear accusare, de quibus scriptum est: erat homo ille uerus, inmaculatus, iustus dei cultor, recedens ab omni opere malo, et de Zacharia et Elisabeth: erant autem iusti ambo in conspectu dei, ambulantes in omnibus mandatis et iustificationibus domini absque q u e r e 11 a.

et praeceptum est apostolis: estote perfecti, sicut et pater uester caelestis perfectus est. numquam autem hoc apostolis imperaret, nisi sciret hominem posse esse perfectum. nisi forte hoc dicamus, quod \'recedens ab o m n i m a 10° emendationem significet et de erroribus pueritiae et uitiis lasciuientis aetatis transitum ad correctionem atque uirtutes, iustitiam quoque, quae in Zacharia et Elisabeth praedicatur, foris esse, concupiscentiam uero, quae nunc habitare in membris nostris dicitur, uersari intrinsecus. sed apostolis non pueris praecipitur, uerum iam aetatis robustae, ut adsumant perfectionem, quam et nos confitemur in aetate esse perfecta.

nec haec dicentes adulamur uitiis, sed auctoritatem sequimur scripturarum, quod [*]() [*](12 *Hiob 1, 1 14 *Luc. 1, 6 17 Matth. 5, 48 20 *Hiob 1, 1 23 cf. Luc. 1,6 25 cf. Matth. 5, 48 ) [*]( 3 odii D 5 habitant B 6 incentiua scripsi uita 93uit(cB)ia eet. 7 sobulem D finis J.932) fine fuerit om.A 9 et in cog. om.AD 11 nolo s.US,om.Ø sancto uiro $p.r. de] e AD 12 est om.B ilie homo AD uerus et S\' 14 zacaria B passim helisabeth (-t D)DØR Elizabeth g autem omAD 15 ambulant s 17 querela Dp.r.B quaerella 93 18 et omAD 19 posse om AD 21 emendatiorem (-c-D) AD et s.l.m258,om.AD 22 et de uitiis s correptionem D atque om.93 uirtutis 93,$p.c. 23 quae] quod AD helisabeth (-t D) DØB Elizabeth g 25 sed et AD ) [*]( 3 )

36
nullus homo absque peccato et conclusit deus omnes sub peccato, ut omnibus misereatur, absque eo solo, qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius. unde et per Salomonem dicitur, quod serpentis uestigia non inueniantur in petra. et ipse de se dominus: ecce, inquit, uenit princeps mundi istius et nihil in me inuenit, id est sui operis suique uestigii.