Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed et psalmi lex appellantur: ut conpleretur sermo, qui in lege eorum scriptus est: quia odierunt me gratis. Esaiae quoque prophetiam legem apostolus uocat: in lege scriptum es.t: quoniam in aliis linguis et in labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me, dicit d o m i n u s. quod iuxta Hebraicum et Aquilam in Esaia scriptum repperi. appellatur lex et mystica intellegentia scripturarum: 26 scimus, quia lex spiritalis est.

et extra haec omnia [*]( 4 *Gal. 3, 19 7 *Gal. 3, 24-26 13 *Gal. 4, 21-23 19 *Ioh. 15, 25 21 *I Cor. 14, 21 24 cf. Esai. 28. 11-12 26 *Rom. 7, 14 ) [*]( 3 in (s.l.) libro scripta sunt legis s 4 uaricationes Aa.c.m2 praeuaricatione 93p.c.m2 7 pedagoga nostra ØB tort. recte 8 postquam] post B 10 fuimus B om ? 12 quod B quidquid D quicquid A facturum ØB 13 mihi inquit B 14 legem non legistis s 16 et om.AD 18 de lib. per repr. S3a.c.g 19 scriptum A conscriptus g 20 odio habuerunt s esaye B isaiae 93$esaiam AD prophetam A prophetia Dp.c. 22 alt. in om.AD aliis labiis 93 aliis (seq. ras. 3litt.) s (cf. ad 24) 23 sic exaudiet me ØB sic me exaudient A sine exaudient D 24 iuxta labiis Φ (cf. ad 22) hebraeicum D haebrę(i s.l.)cum s esaiam Aa.r.D hesayam B isaia 93$scriptum om.AD 25 lex et] etiam lex g script. intellig. ς script. scientia AD 26 omnia haec s )

33
naturalem legem scriptam in cordibus nostris idem apostolus docet: cum enim gentes, quae non habent legem, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, isti legem non habentes sibi ipsi sunt lex, qui indicant opus legis scriptum in cordibus suis testimonium praebente illis conscientia. ista lex, quae in corde scribitur, omnes continet nationes et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat. unde omnis mundus sub peccato et uniuersi homines praeuaricatores legis sunt et idcirco iustum iudicium dei est scribentis in corde generis humani: \'quod tibi fieri nolueris, alteri ne feceris'.

quis ignoret homicidium, adulterium, furta et omnem concupiscentiam esse malum ex eo, quod sibi ea nolit fieri ? si enim mala esse nesciret, numquam sibi doleret inlata. per hanc naturalem legem et Cain cognouit peccatum suum dicens: maior causa m e a, quam u t dimittar. et Adam et Eua cognouerunt peccatum suum et propterea absconditi sunt sub ligno uitae. Pharao quoque, antequam lex daretur per Moysen, stimulatus lege naturae sua crimina confitetur et dicit: dominus iustus, ego autem et populus meus mpii.

hanc legem nescit pueritia, ignorat infantia et peccans absque mandato non tenetur lege peccati. maledicit patri et parentes uerberat et, quia necdum accepit legem sapientiae, mortuum est in eo peccatum. cum autem mandatum uenerit, hoc e\'1t tempus intellegentiae adpetentis bona [*](25) et uitantis mala, tunc incipit peccatum reuiuiscere et ille mori reusque esse peccati. atque ita fit, ut tempus intellegentiae, quo dei mandata cognoscimus, ut perueniamus ad uitam, operetur in nobis mortem, si agamus neglegentius et occasio sapientiae: seducat nos [*]( 2 *Rom. 2,14-15 10 *Tob. 4,15 (16); cf. Otto, Sprichw. der Roemer p. 16 14 *Gen. 4,13 15 cf. Gen. 3, 8 18 *Ex. 9, 27 22 cf. Rom. 7, 8 cf. Rom. 7, 9-10 26 cf. Rom. 7, 10-11 ) [*]( 2 legem non habent AD 4 ipsi sibi AD 6 probente s perhibente g 7 quae] qui non (n̄ℬ)ℬΦ continent )8ØB 8 est] est nisi qui adhuc qui adhuc (sic) expers est rationis B legem om.A 10 dei om.A hum. gen. AD uolueris B 11 quis enim AD furtum g 12 ea om.AD nollit Aa.r. noletB 13 nequaquam ç doleret sibi esse g 14 caim B rnaior est ç 17 farao ADB 18 natura s et s.l.ℬ,om.s ds A 20 pueritiam s 21 patri et matri g 22 mortuus B 25 uitantes Aa,c.m2D reuiuescere Aa.c.m2 reuiscere Da.c. reuilescere B illi more s 27 operetur] oportet B ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hi1berg ) [*]( 3 )

34
atque subplantet et ducat ad mortem, non quo intellegentia peccatum sit — lex enim intellegentiae sancta et i usta et bona est — sed per intellegentiam peccatorum atque uirtutum mihi peccatum nascitur, quod, priusquam intellegerem, peccatum esse non noueram.

atque ita factum est, ut, quod mihi pro bono datum est, meo uitio mutetur in malum et — ut hyperbolice dicam nouoque uerbo utar ad explicandum sensum meum — peccatum, quod, priusquam haberem intellegentiam, absque peccato erat, praeuaricatione mandati incipiat mihi esse peccatius. prius quaerimus, quae sit ista concupiscentia, de qua lex dicit : non concupisces. alii putant illud esse mandatum, quod in decalogo scriptum est: non concupi sces rem proximi tui. nos autem per concupiscentiam omnes perturbationes animae significatas putamus, quibus maeremus et dolemus, timemus et concupiscimus.