Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quomodo enim pro patre quis audet mori ct pro [*]( 3 cf. Luc. 16, 9 7 cf. II Cor. 9, 6 II Cor. 9, 6 10 Rom. 5, 7 19 Pit. 71, 2 21 *Ioh. 5, 22 22 *Ioh. 5, 30 24#Marc. 10, 18 uel *Luc. 18, 19 ) [*]( 1 temporis 930 3 mammona codd.praeterD 4 possunt 93 5 suos 93 6 suspiciamus s 7 benedictionem (m exp.) s ut met. ben. om.93 (add. ut met. in benedictione m2) s 11 duo Aa.c.m2D diues B 12 hoccasione 93a.c. hoccansione sa.r. 13 par 930 phlasphaemant 0 marchion B martion A martionem D martium 0 15 euangelii 930 16 alt. iust. et s.l m2, om.ф 17 obpet. ex pet. 93 obpetissem 0 appet. ex oppet. A 18 xpo AD xpm B xpi (s l.m2) patre 93 patrem s martyrum s 22 et om.ç 23 ita] sic g ad deum s (sed anacoluthon Hieronymo concedendum) 25 unus] solus AD 26 potuerint AD 27 conruit D<l> )

28
filio uix moritur, cum propter nomen Christi tantus martyrum sanguis effusus sit? qui igitur simpliciter hunc exponit locum, hoc potest dicere, quod in ueteri lege, in qua iustitia est, uix pauci inuenti sint, qui suum fuderint sanguinem, in nouo autem instrumento, in quo bonitas est atque clementia, innumerabiles extiterint martyres. sed ex eo, quod posuit: forsitan quis etiam audeat mori et pendulo gradu sententiam temperauit, inueniri posse nonnullos, qui audeant mori pro euangelio, ostendit non sic accipiendum, sed ex superioribus et inferioribus sensum loci huius debere tractari.

dicens enim Paulus apostolus se gloriari in tribulationibus, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes uero non confundit, quae ex eo certam habeat promissionem, quia caritas dei effusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, secundum illud, quod deus dixerat per prophetam: effundam de spiritu meo super omnem carnem, miratur bonitatem Christi, quod pro infirmis et inpiis et peccatoribus mori uoluerit et mori oportuno tempore, de quo ipse dicit: tempore oportuno exaudiui te et in die salutis auxiliatus sum tui et rursum: ecce tempus acceptabile, ecce dies salutis.