Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quo sensu accipiendum sit, quod in epistula legimus ad Romanos: uix enim pro iusto quis moritur; nam pro bon a forsitan quis audeat mori. - Duae hereses ex occasione huius testimonii, quod non intellegunt, diuerso quidem errore, sed pari inpietate blasphemant. Marcion enim, qui iustum deum et creatorem legis facit et prophetarum, bonum autem euangeliorum et apostolorum, cuius uult esse filium Christum, duos introducit deos: alterum iustum et alterum bonum. et pro iusto adserit uel nullos uel paucos obpetisse mortem, pro bono autem, id est Christo, innumerabiles martyres extitisse.

porro Arrius iustum ad Christum refert, de quo dictum est: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis ipse de se in euangelio: non enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio et: ego, sicut audio, ita iudico —, bonum autem deum patrem, de quo ipse filius confitetur: quid me dicis bonum? nemo est bonus nisi unus deus pater. cumque hucusque blasphemiae suae deuios calles potuerit inuenire, in consequentibus inpingit et corruit.