Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

puer igitur dei omnipotentis iuxta dispensationem carnis adsumptae, qua ad nos mittitur, saluator est appellatus. ad quem et in alio loco dicit pater: m agnum tibi est uocari i puerum meum, ut congreges tribus Iacob. hic est uinea Sorech, quae interpretatur\'electa\', hic filius amantissimus, in quo sibi conplacuit anima dei, non quo deus animam habeat, sed quod in anima omnis dei monstretur affectus. et non mirum, si in deo anima nominetur, cum uniuersa humani corporis membra secundum leges tropologiae et diuersas intellegentias habere dicatur.

posuit quoque spiritum suum super eum, spiritum sapientiae et intellegentiae, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis et timoris dei, qui in specie columbae [*]( 1 *Os. 11, 2 3 *Esai. 42, 4 9 *Esai. 42, 4 17 *Esai. 49, 6 19 cf. Esai. 5, 1—7. Onom. s. 33, 24; 50, 24 20 cf. Matth. 12, 18 25 cf. Esai. 11, 2-3 26 cf. Matth. 3,16 etc. ) [*]( 1 bahalimGSB bhalimD 2 autem] autS3 ads. 33 ass. (assumto G) cet. 4 in terram G in terra D inter (r eras.) A 5 errorem Aa.r.D iudicium B 6 finitum C 7 in] inter G 8 praetermittit C 12 strumento AD 13 secutus B 14 ab] ad Aa.c.m2B 16 adsumtae G assumptae DCB qua] quod AD 17 in s.l.G 18 tibi] ubi B greges B 19 hoc ex hec m2A haec g uinea Ap.c.m2 sorec C qui B 20 hic GB hic est eet. filius meus amant. A alt. quo G quod cet. 21 deus] ipse 95a.c.m2 monstratur faa.c. 22 dno 93 cum in uniuersa A 23 membra] mensa B tropholo(o ex e A)giae(e B) AB 26 scientiae] sapientiae C et pietatis om.G dei G(cf. LXX) domini cet. )

11
descendit super eum, de quo et Iohannes Baptista a deo patre audisse se narrat: super quem uideris spiritum sanctum uenientem et manentem in eo, ipse est. et iudicium gentibus nuntiabit, de quo et in psalmis legimus: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. qui et ipse loquitur in euangelio: non enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio.

non contendet sicut agnus ductus ad uictimam, non contendet in subuersione audientium. neque clamabit iuxta illud, quod Paulus apostolus scribit: omnis clamor et ira et amaritudo auferatur a uobis. non clam a b i t, quia Israhel non fecit iudicium, sed clamorem. neque audiet quisquam in plateis siue foris uocem eius. omnis enim gloria filiae regis ab intus et arta et angusta uia est, quae ducit ad uitam. unde in plateis uox illius non audietur, in quibus confidenter agit sapientia latam spatiosamque uiam non ingrediens, sed arguens atque condemnans.

unde et illis, qui foris erant, non sua uoce, sed per parabolas loquebatur: harundinem, inquit, quassatam non confringet siue, ut Septuaginta transtulerunt. calamum fractum non conteret. calamus fractus, qui fuit ante uocalis et in laudes domini concinebat, appellandus est Israhel, qui quondam inpegit in angularem lapidem et cecidit super eum fractusque in illo est; propterea dicitur de eo: increpa, domine, bestias calami [*]( 2 *Ioh. 1, 33 3 Matth. 12, 18 5 Ps. 71, 2 6 *loh. 5, 22 8 Matth. 12,19 cf. Esai. 53,7 et Act. 8,32 9 Matth. 12,19 cf. II Tim. 2,14 10 *Eph. 4, 31 11 Esai. 42, 2 12 *Matth. 12, 19 cf. Esai. 42, 2 14 *Ps. 44, 14 cf. Matth. 7, 14 16 cf. Matth. 7, 13 18 cf. Marc. 4, 11 etc. 19 Matth. 12, 20 20 *Esai. 42, 3 23 cf. Esai. 28, 16 etc. 24 *Ps. 67, 31 ) [*]( 1 discendit 83 et] add. in (eras.) G iohanne G 2se s l.m2A,om.D uiderit B 3 uen.] discendentem 93 in eum C super eum 4 iudicium tuum A etom.SSB 5 legimus om.C tuum om.C scontenditS3 ductus est codd.praeterGIQ 9 contendit A contend93 ciamauit GA 11 clamauitA 13 platheis B 15 unde] add. et A (exp.)SBB 16 audietur (e eras.) G auditur cet.; add.,sed eras. in quibus uox illius non audietur G in om.58 lata D non latamC 18 illis scripsi in hisGADB hisSBC per om.A 19 arund. GC,9aa.c. 21 antea ADC in otn.A 22 continebat Aa.c.m2C concinnabat B qm93 quoniam g )

12
et in Iesu uolumine torrens appellatur Cane, id est \'calami\', qui aquas habet turbidas, quas elegit Israhel.