Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

purissima Iordanis fluenta contemnens reuersusque mente in Aegyptum et desiderans caenosam ac palustrem regionem peponesque et caepe et alia et cucumes ollasque Aegyptiarum carnium rectissime per Esaiam appellatur calamus fractus, cui qui inniti uoluerit, pertundetur manus eius. qui enim post aduentum domini saluatoris euangelicae interpretationis spiritum derelinquens in Iudaicae litterae morte requiescit, istius cuncta opera uulnerantur.

1inum quoque fumigans non extinguet, populum de gentibus congregatum, qui extincto legis naturalis ardore fumi amarissimi et qui noxius oculis est tenebrosaeque caliginis inuoluebatur erroribus. quem non solum non restinxit et redegit in cinerem, sed e contrario de parua scintilla et paene moriente maxima suscitauit incendia ita, ut totus orbis arderet igne domini saluatoris, quem uenit mittere super terram et in omnibus ardere desiderat.

secundum tropologiam quid nobis uidetur de hoc loco, in commentariolis Matthei breuiter adnotauimus. iste autem, qui harundinem quassatam non confregit et linum fumigans non extinxit, iudicium quoque perduxit ad uictoriam, cuius iudicia uera sunt, iustificata in semet ipsis, ut [*]( 1 cf. Ios. 16, 8 sec. cod. Alex. et Onom. s. 26, 9 4 cf. Num. 11, 5 et Ex. 16, 3 6 cf. Esai. 42, 3 cf. Esai. 36, 6 8 cf. II Cor. 3, 6 9 Esai. 42,3 Matth. 12, 20 10 cf. Ps. 105, 47 11 cf. Prou. 10, 26 15 cf. Luc. 12, 49 17 cf. Hieron. comm. in Matthi 12, 20 18 cf. Esai. 42, 3 et Matthi la, 20 19 cf. Matth. 12, 20 20 cf. Ps. 18,10 cf. Ps. 50, 6 ) [*]( 1 hiesu 6?S3 torren apelJatur B canae canne B cannae g 2 cont. fl. iord. ADC iordannis G contempnens 93 B 4 coen. ADC cen. B p*eponesque A coepę D cepe GCB 5 halia ex halea m2 (sol. allia m2)A halea D allia CB cucumesG (c/. Neue - Wagener 13 273) cocumeres Aa.c.m2D cucumeres cet. recentissime (s.Z. etrectissime m2)A 6isaiamSSB uolerit A pertunditur$sp.c.m2 perturdetur (exp.,s.l. perforetur m2)A 9 cunta C 10 gent.] add. nonA(exp.)D 11 extinctus ex extinctummSJL 12 que sJ.83 13 alt. non om.B re(s s.Z.m2)tincxit A estinxit C extinxit 83B redegit ex rediit m2A redigits3 e] est D*t(corr. in e m2)A,om.B 14suscitabitDp.c. 15 orbis om.B ardere B 16 trophologiam AB quid ex quod m2A quicquid D 17 uidere- turSBp.c.B com(n D)mentariis AD adnotabimus Dp.c. 18 anind. 83CB ras. 3 liit. (s.l. con m2) fregit A confringet B 19 extincxit A istinxit Ga.c.m2 iud. quoque perd. om.G )

13
iustificetur in sermonibus suis et uincat, cum iudicatur, et tam diu lumen praedicationis eius in mundo resplendeat nulliusque conteratur et uincatur insidiis, donec ponat in terra iudicium et inpleatur illud, quod scriptum est: fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra.

et in nomine eius gentes sperabunt siue in lege eius sperabunt insulae. quo modo enim insulae turbine flatuque uentorum et crebris tempestatibus feriuntur quidem, sed non subuertuntur in exemplum euangelicae domus, quae super petram robusta mole fundata est, ita et ecclesiae, quae sperant in lege et in nomine domini saluatoris, loquuntur per Esaiam: ego ciuitas firma, ciuitas, quae obpugnatur.