Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

itaque et ego tempore coartatus singulorum uobis, qui in sacram scripturam commentariolos reliquerunt, sententias protuli et ad uerbum pleraque interpretatus sum, ut et me liberem quaestione et nobis ueterum tractatorum mittatur auctoritas, quo in legendis singulis ac probandis non meae uoluntati, sed uestro adquiescatis arbitrio.

Quaeritis, quo sensu dictum sit et quomodo in prima ad Corinthios epistula Pauli apostoli sit legendum: omnes quidem dormiemus, non autem omnes inmutabimur an iuxta quaedam exemplaria: non omnes dormiemus, omnes autem inmutabimur; utrumque enim in Graecis codicibus inuenitur.

super quo Theodorus Heracleotes, quae urbs olim Perinthus uocabatur, in commentariolis apostoli sic locutus est: omnes quidem non dormiemus. omnes autem inmutabimur. Enoch enim et Helias mortis necessitate superata ita, ut erant in corporibus, de terrena conuersatione ad caelestia regna translati sunt.

unde et sancti, qui die consummationis atque iudicii in [*]( 3 cf. Sallust. Hist. II 37. Lactant. Diuin. Inst. VI 18, 26 6 Terentius Phormio 594 14 *I Cor. 15, 51 16 *I Cor. 15,51 19*1 Cor. 15,51 20 Theodorus Heracl. comm. Paul. 21 cf. Gen. 5, 24 22 cf. IV Reg. 2, 11 ) [*]( 1 nobis C confectam C confectas D inconfecta Tp.c.m-rec-Bp-c.m2 transmisit C ut-uestro in mg. m. ree, x quidquid a mg. m. rec. C 2 taxatur x p.c. prudentis U, Aa-c-m2 3 apius x desert. 31 Aa.c.m2 4 magnum tyA phylosophorum $IA philosophum cet. 5 narrent τa.c. 7 et om C coart. sum x 8 commentariolus ,Aa.c.m2 comentariola(o s.l.)s B reliquert (rt in ras.m2) B 9 liberarem B questionem DC 10 tractorum AD quo scripsi quia %A qui zDC quod B in leg.] intellegendis x 11 nostro B adquiescetis DC quiescatis 2IA 13 ap. pauli epla ad corintios B 15 omnes autem xDCB 16 an] aut B iusta D non quidem x 17 utrumque-21 inmut. om.т: 18 quod A theud.teod. B heracleostes UA. 19 perintus B 201oquutus2l4 21 enoc B 22 enim] autem r 23 cael. regna caelorum r 24 iudici r )

448
corporibus repperiendi sunt, cum aliis sanctis, qui ex mortuis resurrecturi sunt, rapientur in nubibus obuiam Christo in aera et non gustabunt mortem eruntque semper cum domino grauissima mortis necessitate calcata. unde ait apostolus: omnes quidem non dormiemus, omnes autem inmutabimur. qui enim ex mortuis resurrexerint et in nubibus uiuentes rapti fuerint, transibunt ad incorruptionem et mortalitatem inmortalitate mutabunt non in tempore, non saltim in breui spatio, sed in atomo et in puncto temporis atque momento, quo palpebra oculi mouere potest, in nouissima tuba.

tanta enim fiet celeritate resurrectio mortuorum, ut uiui, quos in corporibus suis consummationis tempus inuenerit, mortuos de infernis resurgentes praeuenire non ualeant. quod manifestius Paulus edisserens ait: canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. oportet enim corruptibile istud induere incorruptionem et mortale induere inmortalitatem, ut possint in utramque partem uel in poenis uel in caelorum regno manere perpetuum\'.

Diodorus, Tarsensis episcopus, praeterito hoc capitulo in consequentibus breuiter adnotauit in eo, quod scriptum est: et mortui resurgent incorrupti et nos in mutabimur. \'si\', inquit, \'incorrupti resurgent mortui, haud dubium, quin et ipsi ad meliora mutati. quid necesse fuit dicere: et nos inmutabimur?

an hoc uoluit intellegi, quod incorruptio [*]( 1 cf. I Thess. 4, 16 2 cf. Matth. 16, 28 etc. 4 *I Cor. 15, 51 6 cf. I Thess. 4,16 8 cf. I Cor. 15, 52 11 cf I Thess. 4,14 13 * I Cor. 15, 52-53 20 I Cor. 15, 52 22 Diodorus Tars. in epist. Pauli ) [*]( 1 repp. 21A rep. cet. surrecturi DB 2 aerem xDGB 3 que om.7: 4 unde et apos ait T non om.C 6 enim] autem r uiuentis Aa.c.m,2,om.r 7 mortal.] a mortalitate g inmortalitate rp.c.m2D in inmortalitate (-eras.B) Ap.c.m2B mutabuntur g 8 saltem CB athomo AB 9 momentis C palphebra C palpebraę (sic) r moueri xDCB 10 in] et B 11 ut et r 12 inferis xDCB manifeste C 13 et s.l.m2B 15 enim] autem r incorruptibile T 16 mortale] add. hoc s.l.B 17 et ut r possit rDCB 18 perpetuo g 19 tharsensis D tarsinsis B tharsi(e m2)nsis A praeteritum hunc (n exp.) x capitulum rA 20 et om. T 21 inconrupti s.l.m2r nos] non B 22 haut WD,Aa.c.m2 chaut (c exp.) r aut C,Ba.c. 23 ad] a C fuerit D 24 an] in DC commonionis r )

449
communis sit omnium, inmutatio autem proprie iustorum, dum non solum incorruptionem et inmortalitatem, sed et gloriam consequuntur?\'

Apollinaris licet uerbis aliis eadem, quae Theodorus, adseruit: quosdam non esse morituros et de praesenti uita rapiendos in futuram, ut mutatis glorificatisque corporibus sint cum Christo, quod nunc de Enoch et Helia credimus.

Didymus non pedibus, sed uerbis in Origenis sententiam transiens contraria uia graditur. ecce mysterium uobis loquor: omnes quidem dormiemus, non autem omnes inmuta b imur. quod ita disseruit: \'si non indigeret resurrectio interprete nec obscuritatem haberet in sensibus, numquam Paulus apostolus post multa, quae de resurrectione locutus est, intulisset: ecce mysterium dico uobis: omnes quidem dormiemus - id est moriemur -, non omnes autem — sed soli sancti — inmutabimur.

scio, quod in nonnullis \' codicibus scriptum sit: non quidemomnes, omnes autem inmutabimur; sed considerandum, an, quod praemissum est: omnes inmutabimur, possit conuenire, quod sequitur: mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. si omnes inmutabuntur et hoc commune cum ceteris, superfluum fuit dicere et nos inmutabimur. quam ob rem ita legendum est:

omnes quidem dormiemus, non omnes autem inmutabimur. si enim omnes [*]( 4 cf. Apollinaris Laodicenus in epist. Pauli 7 cf. Gen. 5,24; IV Reg. 2,11 8 Didymus in epist. Pauli 9 *I Cor. 15, 51 14 *I Cor. 15, 51 17 *I Cor. 15, 51 20 ICor. 15, 52 ■ 23*1 Cor. 15, 51 ) [*]( 2 pr. et om. τ consequentur r sequuntur g 4 apolinaris D apollinarius C Theod.—p. 450, 11 resurr. hic omissa sequuntur post p. 458, 24 primi in DCB et theodorus DCB diodorus xp.c.m2; seq. adoros (eras.) D 5 et] sed B 6 glorificatis mo(u m2)tatisque r 7 henoc B elia B helias x 8 dydymus 2lA didi- mus cet. trans. sent. C sent.] add. obloquentia x 9dicouobisr 10 omnes autem xDCB 11 destruit ex distruit m2x indigerit %Aa.c.m2 indegeret T 12 interpretem DC in sens. hab. T 13 apost. om.DCB 14 uobis dico DCB 15 morimur C moritur D 16 inmo(u m2)tabuntur T 17 omnes s.l.m2B dormiemur D 18 consid. est r 19 quod] ei quod DCB (sed quod est coniunctio, non pron. rel.) promissum xa.c.m2 omn. inmut. om.x 21 sienim xDCB 22 ceteris est xDCB uos D 23 ita lėg.] intellegendum T dormiemur Tp-:c.m2 24 non-inmut. om.A sin B enim] autem x,om.B in Ad. omnes ç ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 29 )

450
in Adam moriuntur et in morte dormitio est, omnes ergo dormiemus siue moriemur. dormit autem iuxta idioma scripturarum, qui mortuus est s\'pe resurrectionis futurae. omnisque, qui dormit, utique expergiscetur, si tamen non subita eum uis mortis oppresserit et mors somno fuerit copulata. cumque omnes ita dormierint lege naturae, soli sancti et corpore et anima in melius mutabuntur, ita ut incorruptio omnium resurgentium sit, gloria autem atque mutatio omnium sanctorum\'.

quodque sequitur iuxta Graecos: έν ατόμῷ, έν ϱιήv I siue QVltfjόϕϑαλμου̃ — utrumque enim legitur et nostri interpretati \\ sunt in momento et in ictu siue in motu oculi —, ita explanauit: \'iunctam simul omnium resurrectionem praesens sermo significat\'. quando enim dicit: \'in puncto temporis et in motu oculi atque momento\', futura omnium resurrectione cunctam et primae et secundae resurrectionis excludit fabulam, ut alii primi, alii nouissimi resurrecturi esse credantur.