Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cui ego: optimam , inquam, \'mihi iniungis prouinciam, ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit, quasi uero episcopalem cathedram teneam et non clausus cellula ac procul a turbis remotus uel praeterita plangam uitia uel uitare nitar praesentia. sed et incongruum est latere corpore et lingua per orbem uagari\'. et ille: \'nimium\', ait, \'formidolosus; ubi illa quondam constantia, in qua multo sale urbem defricans Lucilianum quippiam rettulisti?

\' \'hoc est\', aio, \'quod me fugat et labra diuidere non sinit. postquam ergo arguendo crimina factus sum criminosus et iuxta tritum uulgi sermone prouerbium iurantibus et negantibus cunctis me aures nec credo habere nec tango ipsique parietes in me maledicta resonarunt e t psallebant contra me, qui bibebant uinum, coactus malo tacere didici rectius esse arbitrans ponere custodiam ori meo et ostium munitum labiis meis, quam declinare cor in uerba malitiae et, dum -carpo uitia, in uitium detractionis incurrere\'.