Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

alios autem ita lego, ut, quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo uerum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi uel per illos auctores canonicos uel probabili ratione, quod a uero non abhorreat, persuadere potuerunt.

nec te, mi frater, sentire aliud existimo; prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros uelle tamquam prophetarum uel apostolorum, de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. absit hoc a pia humilitate et ueraci de temet ipso cogitatione, qua nisi esses praeditus, non utique diceres: utinam mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus!

Quod si te ipsum consideratione uitae ac morum tuorum non simulate, non fallaciter dixisse credo, quanto magis aequum est me credere apostolum Paulum non aliud sensisse, quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: cum uiderem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus: si tu: cum sis Iudaeus, gentiliter et-non Iudaice uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare?