Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Petis uel potius fiducia caritatis iubes, ut in scripturarum campo sine nostro inuicem dolore ludamus. equidem, quantum ad ad me adtinet, serio nos ista quam ludo agere mallem. quodsi hoc uerbum tibi propter facilitatem ponere placuit, ego, fateor, maius aliquid expeto a benignitate uirium tuarum prudentiaque tam docta et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia haec tibi non tantum donante, uerum etiam dictante spiritu sancto, ut in magnis et laboriosis quaestionibus non tamquam ludentem in campo scripturarum, sed in montibus anhelantem adiuues.

si autem propter hilaritatem, quam esse inter carissimos disserentes decet, putasti dicendum esse \'ludamus\', siue illud apertum et planum sit, unde conloquimur, siue arduum atque difficile, hoc ipsum edoce, obsecro te, quonam modo adsequi ualeamus, ut, cum forte aliquid nos mouet, quod nobis etsi non cautius adtendentibus, certe tardius intellegentibus non probatum est, et, quid nobis uideatur, contra conamur adserere, si hoc aliquanto securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicionem puerilis iactantiae, quasi nostro nomini famam uiros inlustres accusando quaeramus, si autem aliquid asperum refellendi necessitate depromptum, quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, litum melle gladium stringere iudicemur, nisi forte ille modus est, quo utrumque hoc uitium uel uitii suspicionem caueamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut, quicquid dixerit, necesse sit adprobare nec quaerendi saltem causa liceat aliquantulum reluctari. [*]( 6 cf. epist. CXV fin. 22 cf. ep. CII 2 25 cf. ep. CV 2 ) [*]( 1 mulierem § 2 intimare Õ 7 et quidem codd. 8 serio nos] seri onus $ 9 magis Õ 10 expecto ^ a - prud. om. β docte docet g 11 et otiosa I om. t) stuosa § ingeniosaque ljp.c.m2 12 dictante] donante $ 15 quem aI dicet$16 plenum 5J? 17 doce β te om. β 18 quodam β ualemus õI nos] nobis (?) $ a. r. 20 contra con. om. $ 21 ads. - p. 399,13 tuos leguntur ? port p. 401,22 contra quos aS siom. 24 reuellendi$ depr. fueritg leuiore g| 25 ne litum S instringere ^ iud.] uideamur S 26 uitii] uitiis g,t)a.r. 27 siI (s. I.m2 f ut) t) doctore t 28 ne g licet aliquantum $■ )

399

Tum uero sine ullo timore offensionis tamquam in campo luditur, sed mirum, si nobis non inluditur. ego enim — fateor caritati tuae — solis eis scripturarum libris, qui iam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo errasse aliquid firmissime credam ac, si aliquid in eis offendero litteris, quod uideatur contrarium ueritati, nihil aliud quam uel mendosum esse codicem uel interpretem non adsecutum esse, quod dictum est, uel me minime intellexisse non ambigam.