Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

corpus animale, resurgit corpus spiritale\' ex quibus omnibus probare cupiebat rationales creaturas ob quaedam uitia et antiqua peccata in corpora esse delapsas et pro diuersitate ac meritis peccatorum tali uel tali condicione generari, ut uel corporum sanitate gauderent et parentum diuitiis ac nobilitate uel i morbidas carnes et domos inopum uenientes poenas pristinorum luerent delictorum et praesenti saeculo atque corpore quasi carceri clauderentur.

quod cum audisset et ad me retulisset indicans ho-.. minem mihique incubuisset necessitas nequissimae uiperae ac mortiferae bestiae resistendi, de quibus psalmista commemorat dicens: ne tradas bestiis animam confitentem tibi et: increpa, domine, bestiis calami, qui scribentes iniquitatem locuntur contra dominum mendacium et eleuant in excelsum os suum, conueni hominem et orationibus eius, quam decipere nitebatur, breui interrogatione conclusi, utrum crederet futuram resurrectionem mortuorum an non.