Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

έϱημος autem desertum uol solitudinem significat, ftgovog sedem uel solium, νυϰτιϰόϱαξ, ut diximus, noctuam. ϰυνόμυια non, ut Latini interpretati sunt, \'musca canina\' dicitur per v Graecam litteram, sed iuxta Hebraicam intellegentiam per dicpftoyyov debet scribi oi, ut sit ϰοινόμυια, id est \'omne muscarum genus\', quod Aquila πάνμιϰον, id est \'omnimodam muscam\', interpretatus est.