Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ideo autem, quod et uos in fine scedulae quaeritis et sanctus filius meus Auitus frequenter efflagitat, quomodo Graeca interpretanda sunt uerba, breuiter adnotaui. vsotirjvla mensis exordium est, quod nos secundum Latinae linguae proprietatem kalendas possumus dicere. uerum quia apud Hebraeos mensis secundum lunae cursum supputatur et apud Graecos μήνη luna dicitur, νεομηνία quasi noua luna appellatur.