De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. regis iussa sui! sed non inpune locuta est:
  2. [*]( 20 inprubal C pertes P 21 ratione meum: m ell. itt rus. P satiabo/ 22 suatullit C aspesit (0 23 loquta P 24 ga/zas (z ante z eraso) P r tiranne L 27 t mpore P 28 non CP nam Lf lubricaj lubscit B 30 uerbera C P pr. m. in marg., uulnera PLf 31 potes Pf potest CL annis ex armis ut uid. P 32 mihi] ni L 33 quid post natis] quod CB n dire L 35 .. pes B 36 tep ullum (n rec. RS.) P 37 quaeso] tu I O nufli L quia] id quia / 38 antiocus L 39 Kon tulit / 41 parea gemiles P 42 furenti : i e.r e pr. P 43 seruire] secure L sacuire / 45 iura L suis et C inpune] C.. )[*]( XXIII. Cypr. poet. )[*]( 16 )
    242
  3. membratim perdam septem quot perfida natos
  4. intra se retinet: quorum qui primus habetur,
  5. hic primus pereat; perdas sic ordine cunctos,
  6. cratibus inpositos subiectis urere flammis
  7. cernat ut ipsa suos mater nunc aspera natos.
  8. poena autem manet haec; celeres decet esse ministros."
  9. Interea fecunda parens iam crine soluto
  10. stabat et, hortanti similis, iam pectore nudo
  11. ubera protendens, natorum alimenta suorum,
  12. non confusa aperit, natumque ut uidit ad ignem
  13. constantique gradu fortem procedere, dixit:
  14. Tu mea progenies, tu primus respice matrem.
  15. tu certe meus es: nunc nostri, nate, memento!