De Martyrio Maccabeorum
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- nil mutare potes, quod primis coepimus annis.
- uirtute id cum lege data mihi uincere certum est.
- quid nunc, saeue, iubes ? natis quid, dure, minaris?
- hoc solo poteris matrem turbare dolore.
- est mihi namque deus spes; est mihi cura meorum,
- per quam spero equidem te nullum uincere posse.
- caeli, quaeso. faue numen, quia iusta rogamus."
- rex furit Antiochus, turbatus corda tumultu
- concutit et saeuos testatur lumine uultus,
- miraturque diu, possit quod femina tantum.
- Pare, age, miles!" ait; "regi quoque pare, minister;
- uos famuli parete mihi! date digna furenti
- femineo tormenta malo; seruire furentem
- femina me cogit: quod plus est, femina uincit