Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Et hoc quidem quamuis utile fuerit ad cognoscendam spiritalium gestorum significantiam tractasse, tamen hac uel maxime causa hic locus commemoratus a nobis est, ut, quia futurus nobis [*]( SPs. 113, 1 16 Rom. 9, 26. ) [*]( 3 forniariam A 0 quae non erat, dilecta sit Gam 11 priore lectus A 12 exfonicario A 13 relectis Clam relictis Lin 15 fornicaria Pit L n fornicarifi A 16 uiuentis Lill uidentis A Gam; cj. graec.: ϑεοῡ ζω̃ντος 19 quia om. Gam Pit eaque Gam eaque̢ A ea, quae Lin in dn̄m A a. c. 20 esscntLin doceremur Pil docemur. Hoc Gam 21 intellegemus Cam inteUigamus Lin 25 u. infra notam ad p. 33,7 26 ex hoc Gam 26—33, 5 et hoc quidem — deponsa rep. A. sed postea priores sententiae atramento mhro deletae sunt r* )

33
de Raab sermo esset, per quem praeformari in ea ecclesiam ostenderemus, tuto comparationem hanc ecclesiae atque meretricis pro sensus nostri intellegentia poneremus, cum quando fornicaria prophetae iuncta ad ecclesiae praeformationem in spem aeternam iustitiae et fidei et cognitionis dei repperiretur esse desponsa.

et in eo quidem, quod sub Hiesu omnia in ea gesta sunt, maxima uirtus est prophetiae. in Hiesu enim cognominato absoluta futuri sacramenti ratio monstrata est. namque post multum dei ad Moysen sermonem, cum dictum ei esset, ut omnia secundum speciem, quam in monte uidisset, faceret in terra, Hiesum, qui Auses antea uocitabatur, cognominauit ducem populo ad terram repromissionis pergenti futurum. ad speciem caelestis uisionis iussus Moyses uniuersa disponere illud duci futuro nomen adiecit, quod erat aeterno duci iam in caelestibus praeparatum.

Nam ut hic synagogae princeps, ita ille ecclesiae. ut hic dux promissae terrae optinendae, ita ille dux terrae hereditandae, de qua dominus ait: beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram.