Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Israhel namque. in Abrahanr patre suo electus ex gentibus est, ut in Psalmis dictum est: domus Iacob de populo barbaro. sed peccatis immorans et uanis religionibus deditus
et promissis dei infidelis promissorum effectus capere non meruit et prior electus in dei populum honorem electionis amisit. tacetur enim de Israhel prius ex fornicaria edito et omnis de postea genitis dei sermo est reiectis antea et ab affectu ac proprietate summotis natis ad non diligendum, genitis ad non utendum. sed primum fornicaria in sponsam deo fidei et iustitiae electa; dehinc qui non dilecti, qui non sui, qui de fornicariae partu, hi uiuentis dei filii nuncupantur.
et hic quidem dei sermo, quo propheta uxorem accipere fornicariam iubetur, idcirco commemorandus fuit, ut, quia praeformari omnia per gesta ueteris testamenti eaque in domino et per dominum gerenda esse docemur, hoc ipso, quod prophetae fornicaria iungitur, intellegeremus ostendi gentilem ignorantiam doctrinis prophetalibus copulari, ex quibus geniti ex non dilectis dilecti, ex non populo populus, ex fornicaria matre dei filii uocarentur.
DE HIESU NAUE.