Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

sibilibus sensus audientiae nullus sit, tamen sub sacramcnto unctionis et corporis se esse, qui in his sit auditurus, ostendit. per quae audiente Israhel desponsatam sibi in spem fornicariam seminauit praetermisso eo, qui nuncupatus est Israhel, ceteris\' honorem demutationis impertiens, ut, qui non populus suus erat, populus suus sit et, quae non erat dilecta, Dilecta sit.

Israhel namque. in Abrahanr patre suo electus ex gentibus est, ut in Psalmis dictum est: domus Iacob de populo barbaro. sed peccatis immorans et uanis religionibus deditus

et promissis dei infidelis promissorum effectus capere non meruit et prior electus in dei populum honorem electionis amisit. tacetur enim de Israhel prius ex fornicaria edito et omnis de postea genitis dei sermo est reiectis antea et ab affectu ac proprietate summotis natis ad non diligendum, genitis ad non utendum. sed primum fornicaria in sponsam deo fidei et iustitiae electa; dehinc qui non dilecti, qui non sui, qui de fornicariae partu, hi uiuentis dei filii nuncupantur.