Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

hanc enim fornicariam iunctam prophetae sponsam sibi dominus in iustitia et fide effecit testamentum disponens cum bestiis agri, id est cum hominibus iure saeculi inmanibus, et cum uolatilibus caeli, scilicet sub inanitate mundi huius et uacuitate uiuentibus, et cum serpentibus terrae, nempe uenenato animo atque fallente in corpore constitutis, arcum in serpentibus, frameam in uolatilibus, bellum contriturus in bestiis, ex genere telorum et animantium nominibus diuersos humanae mentis instinctus edomiturus in pace, bella bestiarum, iacula uolantium, uenena serpentium.

Exaudiens quoque caelo caelum et terrae terra significat in eo, qui audiat et qui audiatur, diuersitatem in numero, id ipsum tamen, quod audiat audiaturque, esse demonstrans, cum caelo caelum exaudiat et terrae terra, significatio uero et diuinitatis in caelo et corporalitatis in terra. et quia dominus ex deo homo natus est et nos ex homine sumus conformes deo futuri, idcirco caelo caelum et terrae audiet terra.

in frumento uero et uino et oleo, quod audiet, cum utique his [*](2 Rom. «I, 24. 26 28 cf. Os. 2, 21 29 cf. Os. 2, 21 ) [*](2 dicentis A chorinthios A 5 populum meum Lin 6 quocumque uocabunturj cf . LXX (cod. FO): ov ãv xληθήσονται cf. ehum Studien III 127 uocabantur Lin 9 igitur Eng dicitur A Gam id est Gam idè A 12 Dilecta dicta Eng dilecta dilecta AGam Dilecta Liti 14 et s. I. A 1x) effecit Gam efficit A dispones A 16 in manibus A 18 nempe Gam nàq: A 21 in stinctu se domiturusA 27 terra sc. eM qa (ex ea)A etiam Gmn 28 et aild. Fed 29 deo Lin di A 30 in sensibilibus A )

32
insen-