Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Haec ergo ab omnibus significata in uno illo cognita et expleta reseruari in memoriam scriptis et consignatis uoluminibus conuenit, ut posteritas successionum gestis temporis anterioris instructa et praesentia etiam in praeteritis contemplaretur et praeterita nunc quoque in praesentibus ueneraretur.
nanique eadem cum perfecta ueritatis cognitio est, si ueritas ex ratione intelligatur — omnia enim ad cognitionem nostram atque ad firmissimam iudicii nostri fidem scripta sunt —, neque haec, quae ex sententia dei in libros relata sunt, cognitione posteritatis eguerunt.
sed cognitione scripturarum posteritas indigebat, ut ueritatem disceret, ut doctrinam ueritatis ex ratione susciperet, ut scientiam uitae tamquam ab ipsis cunis prouectam sequeretur, scilicet non ambigeret deum ex deo, cum dominus plueret a domino, non ignoraret deum unum innascibilem, cum deus iuberet, non nesciret deum unigenitum, cum deus faceret, non ambigeret, quod duo unum sint, cum unum communis imaginis in homine conderetur exemplum, non negaret. quod deus in hominem ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ . ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗∗ ∗ ∗ ∗ ∗