Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Namque dum creatio orbis refertur, deus cognoscitur in creando; dum Enoch translatus auditur posse effici; homo intellegitur aeternus; dum Loth perustis quinque ciuitatibus reseruaturus, curam deo esse innocentium discimus: dum contra edictum dei retro respiciens uxor eius in columnam salis demutatur, ad oboedientiam constitutionum dei exempli metu erudimur; dum peccata Amorreorum expectantur impleri, et misericordiam dei et iustitiam cognoscimus. cum et expectatione eius desinendi nobis a peccatis tempus prorogetur et in consummationem scelerum ultio dilata decernitur.

Iam uero generationum ordo, Abrahae electio, patriarcharum procreatio. populi seruitus, Egyptiorum cladl\'s, maris diuisio, mannae irroratio. legis constitutio, sacrificiorum distinctio, iudicum tempus, regnorum cognitio, populi in captiuitatem transmigratio,

sanctorum uisio, admonitio prophetarum in quantum ad cognitionem necessaria est! in omnibus enim memoratis superius deus pater et deus filius et ex deo patre deus filius, deus et homo Iesus Christus, agnoscitur, dum in creatione mundi deus iubet et deus efficit, dum homo ad communis imaginis speciem formatur, dum pluit sulphur et ignem dominus a domino-nam nec sibi quis iuberet, ut faceret, nec communionem suam ad alterum solus extenderet nec sibi daret atque a se unus acciperet —, dum homo ab Abraham uidetur et deus adoratur, dum in Iacob lucta ab homine deus [*](7 cf. Gen. 1,1 sqq. 8 cf. Gen. 5,24 9 cf. Gen. 19, 29 10 cf. Gen. 19, 26 12 cf. Oen. 15, lti 25 cf. Gen. 1, 26 sq. 26 cf. Oen. 19, 24 28 cf. Gen. 18, 2sq. 29 cf. Gen. 32, 24 ) [*]( 4 ut, ut] ut Lin 5 consectanda ea A 9 curam deo Lin coram ileo A coram deo 〈curam〉 Gam 10 incoceutium A a. c. 15 prorogatur Gam 20 captiuitate A Gam, corr. Lin 24 in crcatione Fed in creationē A in erectionem Gam 27 extenderet Lin ostenderet A Gam; cf. Hilar. de trin. 114 : ut Sabellius patrem \'extendat in filium )

37
uidetur, dum hominem tenens bi-nedici se a domino postulat. dum a Nabuchodonosor tribus tantum pueris in caminum missis similis dei filio quartus aspicitur, dum parit uirgo Emmanuhel eum, qui nobiscum deus est.