Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Sed ne in Lamech quidem extra futuri speciem res geruntur. hic refertur fuisse duarum uxorum maritus, quarum nominibus etiam tertiae mulieris, ab eius tamen coniugio liberae, nomen adiectum est atque etiam idem Lamech scribitur ista dixisse: dixit autem Lamech mulieribus suis Adae et Sellae: audite uocem meam, mulieres Lamech, intuemini uerba mea, quoniam uirum occidi in uulnere mihi et iuuenem in liuore meo, [*]( 4 Matth. 27, 25 8 Gen. 4, 7 13 cf. Hebr. 10,1 25 Gcp. 4, 23 sq. ) [*](2 eni s.l.A 5 effectorum] A Gam Jiilicher (Theol. Lileralurzeitung XVII [1906) 632) effectarum Lin effectuum Fed 7 quas Lin 9 autem (= au, in scriptura beneuentana a et t saepe confunduntur) Fed tu A tamen (= tn) Eng 11 amicata Pit Lin amicta A Gam 13 hac (n s. I. m2) A 14 peccabit Lin ; cj. supra 9 : peccasti et Jiilicher l. c. 16cspecta | ea dô A 20 de lamechtnms. A 28 libore A )

11
quoniam septies uindicatum est de Cayn, de Lamech autem septuagies septies.

et quis hic est illo iusto Abel iustior, cuius tanto nunc maiore poena mors uindicanda sit? nomen perempti tacetur, uulnus non ad peremptum, sed ad peremptorem refertur et liuor caedentis potius docetur esse, non caesi.

interfectio iuuenis uxoribus nuntiatur; cum trium mulierum nomina contineantur, tantum ad duas sermo est. prophetat impius et ultra Cayn poenam ultionem commissae a se caedis accumulat.