Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Haec non transcursim audienda sunt, sed in his futurorum figuratio scrutanda est.
Lamech principis sacerdotum habet speciem, qui consentientibus sibi Iudaeis et gentibus cruci dominum subfigit; nam ex atrio principis sacerdotum ad Herodem idem dominus ductus est plebe credentium a sceleris communione secreta et idcirco duabus tamquam sociis sibi et uxoribus caedem iuuenis gloriatur.
et quia nullus de eo sensus est poenae, in se et uulnera et liuorem iniuriae et caedis excepit. instinctu etiam prophetico est locutus; nam et tum princeps sacerdotum nesciens prophetauit, sicut in euangeliis scriptum est: unus autem ex his Cayphas nomine, cum esset summus sacerdos anni illius, dixit eis: uos nescitis nihil nec percipitis, quia expedit nobis, ut unus homo moriatur pro plebe et non uniuersa gens pereat. hoc autem a se non dixit, sed cum esset summus sacerdos anni illius, prophetauit. concurrunt ergo omnia sibi personis, rebus, effectu et gestorum fides speciem complectitur futurorum.