Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Contuendum etiam illud est in Adae somno atque Euac corporatione occulti in Christo et in ecclesia mysterii sacramentum:

m eo enim corporeae resurrectionis fides et ratio continetur. namque in creatione mulieris non iam limus adprehenditur neque terra in formam describitur neque dei inspiratione in animam uiuentem materies inanimis commouetur, sed ossi caro adcrescit et carni per-

fectio corporis datur et perfectionem corporis uigor spiritalis insequitur. hunc resurrectionis ordinem per Ezechielem deus locutus [*]( 10 cf. 1 Cor. 2, 13 16 cf. 1 Cor. 7,14 25 cf. Gen. 2, 7 28 cf. Ezech. 37. 8-10 ) [*](2 calestc A 3 fidem A 4 ita] iam Gam 8 qua aequum Lin que cum A quae ..... cum Gam quae causa, cum sit aliena, aut peccato ream efficiat aut clc. Pit 11 apostolo gestam|agni A euamA 12 referre se iamFed (cj.in/rap.8,25: sacrificium Abel i a m) referres eam A referre ea Gam referenda Pit Lin 14 et] quam Lin 16 est] add. epistulaLtn 23-28 namque—insequitur traditur etiam in B 24 abprehenditur B 26 inanimi9 Pit IAn in animis A Gam inanis B os si A )

7
est docens in his, quae gerenda erant, uirtutis suae potestatem. illic enim omnia concurrunt: caro adest, spiritus aduolat, deo ex operibus Lsuis nullum deperit, cui ad efficientiam corporis sui ea, quae non erant, adfuerunt.

est autem sacramentum hoc secundum apostolum absconsum a saeculis in deo: esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes pollicitationis eius in Christo, qui potens sit secundum eundem apostolum conforme efficere corpus humilitatis nostrae corpori gloriae suae.

agnoscit ergo post somnum passionis suae caelesti Adam resurgente ecclesia suum os, suam carnem non iam ex limo creatam neque ex inspiratione uegetatam, sed adcrescentem ossi et in corpus ex corpore spiritu aduolante perfectam. qui enim in Christo sunt, secundum Christum resurgent, in quo iam uniuersae carnis consummata est resurrectio, ipso illo in carne nostra cum dei, in qua ante saecula genitus a patre est, uirtute nascente.

et quia Iudaeus et Graecus, barbarus et Scyta, seruus et liber, masculus et femina, omnes in Christo unum sunt, cum caro recognita ex carne sit et ecclesia Christi corpus sit et mysterium, quod in Adam atque Eua est, in Christum et in ecclesiam praedicetur, perfectum iam sub Adam atque Eua in exordio saeculi est, quicquid in consummationem temporum per Christum ecclesiae praeparatur.

DE CAIN ET ABEL.