Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

ergo rem, quae in Adam perficiebatur, consecuta est prophetia. cum enim haec dominus, qui fecit masculum et feminam. dixerit, quod ex osse eius os et ex carne ipsius caro est locutus ipse per Adam id, quod totum in ipso Adam erat fac tum, nec detraxit fidem rebus et praeformari ex se id, quod in altero gerebatur, ostendit.

cum enim uerbum factum sit caro et ecclesia membrum sit Christi, quae ex latere eius et per aquam nata et uiuificata per sanguinem sit, rursum caro, in qua uerbum ante saecula manens, quod est filius dei. natum sit, per sacramentum maneat in nobis, absolute docuit in Adam atque Eua suam et ecclesiae speciem contineri, quam post mortis suae somnum sanctificatam esse carnis suae communione significet. loquitur quoque idem per apostolum:

quoniam Adam non peccauit, sed mulier peccans transgressione fuit. saluabitur autem propter filiorum procreationem, si tamen in fide [*]( 3 Matth. 19,49 Gen. 2, 23 12 cf. Gen. 2, 23. Eph. 5, 30 15 cf.. loh. 1.14 22 I Tim. 2, 14 sq. ) [*]( 1 ilominum Gam carneni A sit] est Gutn Linuerba quia os per epana- lepsim (ct. p. 4, 28) hic repetuntur 2 est del. Lin Emj extiterit. ut os. ex usse. ita A exstiterit, ut, ut os ex osse, ita Lin 4 repudio] praem. de Vil IAn 10 mea. Sequiturergo A perficiebatur] praeficiebatur Gam praefigurabatur Lin 13 caro ... (est sup-pl. Fed)|locutus A 14 praeformatum ex se Gam praeformatum esse Lin 1H membra (orlum ex membrū)A Gam, cnrr. Eng 17 rursum = autem rursu (ultima liitera jeredeleta est) A nirsumque Gam 18 qua.4 20 ęuam A post om. Gam 21 somno(uiuificatam), sanctificatam Gani 24 ppt A per PitLin 25 pcreation (perierunt c. 12 lilterae ; si tamen in add. Gum) fidg A; cj. Ambrosiasltr in I Tim. 2, 14-15 et Studien III129 )

6
manserint. ecclesia igitur ex publicanis et peccatoribus et gentibus est:

solo suo secundo et caelesti Adam non pecccante ipsa peccatrix per generationem filiorum in fide manentium erit salua. ceterum intellegi ita 11011 conuenit, quod mulier non sit a peccato suo redempta per dominum, et superflue baptizabitur, si magis merito partus sit liberanda. sed ne per ipsam quidem filiorum generationem erit tuta, cum salua non sit, nisi, qui geniti sunt, fideles perstiterint. et nescio, qua aequum sit alieno aut peccato reum effici aut merito innocentem.,

Sed tuto spiritalibus spiritalia comparantes ita sentiemus maxime apostolum gesta magni in Adam atque Eua mysterii referre se iam ad Christum atque ecclesiam praedicantem. et haec quidem ita nos conuenit ab eo spiritaliter dicta existimare, ut non

minus ad praesentem doctrinam et ad eorum, quos monebat, institutionem sermo referendus sit. namque multiplicem misericordiam dei in ea, quae ad Corinthios prima est, in sanctificandis per coniugia fidelium infidelibus praedicans hic quoque per procreationem credentium tamen filiorum istiusmodi sanctificationem docuit largiendam, ut, quemadmodum unius fidelis societas prodesset per coniugium infideli, ita fidelium procreatio infidelibus subueniret.