Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

alitur ergo populus die septimo, id est requie domini, cibis pridie conditis et his, quae praeparauerat, utitur non reperturus septimo, quo ali possit, multis in campum prodeuntibus et nihil repperientibus, conclusis scilicet temporibus saeculorum nihil aliud in usum requiei nostrae, quam quod ante a nobis sit praeparatum et conditum, reperturi.

Reseruari deinde uase aureo in progenies futuras gomor mannae in conspectu domini iubetur. sed ubi tandem hoc uas est et ubi est manna, quae condita est post frequentes populi captiuitates? post gemina excidia urbis et templi non extat, quod repositum est. et quid ?

ergo ignorasse deum manna non posse in progeniem reseruari existimamus? non utique ipsa futura hominum consilia prouidens ignorasse credendus est, sed per speciem aurei uasis et mannae in conspectu dei conditae et in futuras generationes reseruatae pretiosum eum et aeternum futurum, qui acceptam corpore [*]( 3 cf. Mal. 4, 2 13 Ps. 89, 4 ) [*]( 2 et feruescentia A; cf. supra p.27, 22: ecferbuit in calescentc A id est Gam ideA 3 quodaA 5 congregationS A, corr. Lin X sup ∗∗ (litt. una uel duae eras.) est A 9 praescriptum Lin pscriptum A 15 septima A, corr. Fed; cf. paulo post: septimo 16 prepauerat (ra s. 1.)A repturus A 17 campum IAn campo A Gam 19 ante a Lin antea A Gam 21 mannae Pit magne AGum iubetur Lin iubemur AGam 24 reseruare Gam 26 crrdendum Gam 27 conspectu (lit/erae cons uix legi possunt) A )

30
suo tamquam uase aureo mannam reseruaturus esset, ostendit deo suscepti huius a nobis spiritalis cibi incontaminatam custodiam contuente.