Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
indigente de minimis, aequaliter scilicet omnibus ex eo, quod discretum partibus sumebatur, expletis. in his autem, quae collecta ultra mensuram sunt et in mane exuberauerunt, quod et uermis et putor est, non ambiguum est eis, qui ultra caeleste munus et doctrinam spiritalem non necessaria congregauerint, esse ea et [*](4 Ex. 16, 12 17 cf. Marc. 10, 2. 6 23 cf. Rom. 7, 1,. ) [*]( 4 comedetis Uulgala, sed cf. Studien III 122 sq. U patiens Gam lOdesideriis] praem. detinetur Lin desideriis mundi i. e. propter desideria m. quem Pit 11 significatus sit Eng significaturus sit A Gam Pit significatur Lin 13 ad praefigurationem significandam Lill significationem Uam 16 temptatione A 19 litt. nim tant in A sunt euanidae, Gam adhuc legere potuit; quando enim tantumdem 22 indiscreto sc. cibo, qui quoad uirlutem partibus non erat discretus indiscretis Lin 23 habundante A 24 discretum] indiscretis Lin 25 patribus A 27 eis Lin eos A Gam celesiè unus A )
In duplici autem die sexto ob septimi requiem mannae congregatione spiritalium operum accumulata praeparatio admonetur praeparatis bonis tum, cum requies adsit, usuris. denique quod de sexto die superest, non corrumpitur. cum, quod extra mensuram ceterorum dierum sit, faeteat.
ita et his, quae extra praeseriptum sint, praesumpta corruptio est. in hoc igitur aetatis nostrae tempore operandum est, quo uti possimus in requie. tempus autem huius sexti millesimi anni est, quod sub numero diei sexti significatur propheta dicente: quia anni mille in c o nspectu domini tamquam dies una.