Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Iam uero in coturnicum carnibus et mannae cibo quanta et quam absoluta rei spiritalis est ratio! populus, qui ex Egypto fuerat eductus, aduersus duces murmurat; carnes, quibus in Egypto uti solebat, desiderat. grex coturnicum uespere aduolans castra operit; earum carnibus populus alitur. matutino manna inuenitur.

sine discrimine aetatis aut sexus unicuique idem mensurae modus decernitur: plus colligens non abundat, minus recondens non eget. in his, quae ultra necessitatem erant, uermis ecferbuit. et quod de manna in campo relecta erat reliquum, sole incalescente contabuit.