Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Contra uero in ligni sacramento, in quo dominus pependit, in quo secum omnia, quae humani generis saluti aduersabantur, adfixit, et iustificatio est, quia iustus ex fide est, et iudicia sunt, quia, qui non credit, iam iudicatus est, et temptatio est, quia per scandalum crucis salus est;

crux enim pereun-25 tibus stultitia, uirtus autem dei in salutem credentibus. itaque cum opprobrium crucis temptatio est fidei, cum infidelitas causa iudicii, cum fides iustificationis est merces, merito sacramento ligni aquam ex amaritudine in dulcedinem transferentis et iustificatio et iudicia et temptatio continetur. 311 [*]( S Deut. 28, 66 S Hier. 11, 19 17 Ex. 15, 25 21 if. Col. 2, 14 2:i cf. Kom. 1, 17 24 Ioh. 3, 18 25 cf. (Jal. 5, 11 cf. I Cor. 1, 18. Rom. 1, 16 ) [*]( 4,-5 In hoc—pendentem traditur etiam in B, de loco s. scriplurae u. Studien III 123 0 pendentem] ald. in ligno B 10 panem Lin pane A Gam 12 pllagū A a. c. 14 et (t corr. ex x) ex A etiam Gam 21 sacramcntn) .add. nOli, sed postea del. A 28 marito A )

27
37. Et uenerunt in Elym et erant ibi duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum. consederunt autem ibi ad aquas. consummatur ergo in rebus gerendis dispositio spiritalis; nam ex Merra, loco amaritudinis, in Klym, ubi XII fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum erant, uenitur. post cognitionem [*]( t ) sacramenti ligni, apostolicae uidelicet euangelicae praroicationis, sedes expetitur septuaginta praedicatoribus pro tempore inumbrantibus et duodecim apostolis in aeternum fluentibus et, quia septuaginta praedicatores euangelii electi infideles postea reperti sunt, cum tamen fructum fidei subiectis sibi immundis spiritibus rettulissent, apostolis in fidei praedicatione durantibus, facta licet septuaginta arborum cum duodecim fontibus mentione, [*](f. 10r) secundum tamen scripturae fidem in solaaquarum ! sede requiescitur.