Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
uellite, iniciamus lignum in panem eius. ex hac materie uirga est magos uincens, Pharaonem terrens, Aegyptum conterens. mare diuidens, pelagum refundens, fontem eliciens, amaritudinem adimens, dulcedinem tribuens; huius enim sacramento mitificantur
infidelium corda et ex peccatorum atque impietatis aniaritudine in fidei dulcedinem transferuntur. ac ne non omnia sacramenti latentis effectibus conuenirent illis, quae tunc gerebantur, scriptura subiecit dicens : ibi posuit deus iustificationes et iudicia et ibi temptauit eum. \'ibi\' cum dicitur, non loci significatio est, sed facti. non enim in loco illo ullas dispositiones iustificationum et iudiciorum et temptationum extare inuenimus.