Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Ipsa autem benedictionis ratio uerborumque uirtus nihil illic secundum gesta praesentia intelligendum esse demonstrat.
benedicitur enim Iacob, ut de rore caeli et ubertate terrae abundet uino et tritico. contra uero famem periclitatus est et ex Egypto [*]( 2 Gen. 27, 27—2!> 12 cf. Hilar. in ps. 118 Zade 7 21 cf. Luc. 15,12.22 31 cf, Gen. 42, I sq. ) [*]( 4 desusum (i e. alt. s m3)A i> seruient Ganl 10 geriturj cerniturOaw 11 spualis A 13 cosque Lin eo usque AGam 14 spūaliter A 18 in futnrorum sc. gaudiis in] add. spe Gam specie Pil futurum Eng 22 frater (induit). Et Gom 25 ex peccato re A 26 e mortuarum A 29 intelli- genda Lin 30 habundct A 31 fnme Pil ) [*]( 2* )
frumenta emit. in seruitutem ei gentes subiciuntur; quin potius in ius Pharaonis ipse cum omni sua familia se dedit. adorandus a principibus dicitur, sed magis dominante Laban seruitutem multi temporis pertulit.
dominus fratri suo constituitur; at quid fratrcm suum tamquam dominum adorauit? ergo quia scriptura mendacio non periclitatur, licet in Iacob haec dicta sint, in populum tamen. quem praeformabat. et significantur l\'t. aguntur. haec enim omnia secundum prophetica et euangelica promissa fidelibus reseruantur, quippe mundum et angelos iudicaturis et in regni caelestis consortium destinatis.