Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
manus eius, quia leuis sit, atque ceruicem illigatis sibi haedorum pellibus mentiatur. quibus gestis [*]( 4 Gen. 25, 30 7 (ion. 25, 32 13 Gcn. 25, 32 23 cf. Gen. 27, 1—26 ) [*]( 4 rufa add. Eng propter sequens nomen Edom 7 hos] hi Lin ; cj. infra 14 9 domus Fed domu (antea domù ?)A domum Qam dominatus Lin hereditate Aml hereditatis Am4Gam fratribus) praem. prae Pit de Lin 10 subditis Eng subditi A Gam 14 hos] hi Lin 16 primitib;A 17 hereditate A, corr. Lin 19 proferebat Lin proferat AGam 23 habetib;A hebetus Gam 24 monet Lin monetf A monente Gam 26 escas] praeln. ut Lin patris Oarn 27 leuis Eng lenis AGam lenes Ltn (lenis Uulg. Gen. 27, 11, sed leuis Hieronym, quaesl. hebr. in Gen. [de Lagarde 43,8]) sint Lin ceruix eius Lin 28 illicatis (c del. d ga s. l.) A mentiuntur Lin )
Geritur quidem rl\'s secundum praesentem in Esau et Iacob effectum, sed spiritualis praeformatio ordinem suum optinet. uendiderat per desideria corporis primatus suos senior futurorum honorem ob luxum praesentium desperans eosque contra iacturam praesentium iunior coemit.
numquid non corporaliter gestis spiritualiter gerenda succedunt? qui infideles sunt, omne bonum in uoluptate positum existimant et anterior populus honorem resurrectionis per desideria carnis amisit; credentes autem renuntiant praesentibus gaudiis omnem in futurorum spem suam locantes et ob eam animo et corpore continentes praeripiunt destinata seniori.
nant Iacob Esau stola induitur, quae pro immortalitatis ueste commemorari solet etiam in euangelio, ubi stolam primam iunior frater et idem accepti patrimonii decoctor accepti. et quia ex peccatis esset in nitorem innocentiae transferendus, ideo Iacob haedorum pellibus tegitur, re quidem ipsa fratris speciem imitaturus. sed quia ex peccatore esset dignitatem occupatae benedictionis habiturus, in pellibus emortuarum pecudum formam peccatoris adsumit.