Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

humano generi recte perperamue gestorum poenam sanctificationemque constituit. et in eo quidem, cum arcam ingredi aut egredi ex ea Noe iubetur, ratio ecclesiae sanctificationis est contuenda. scriptum enim ėst: introibis autem in arcam tu et filii tui et uxor tua et uxores filiorum tuorum; et rursum: dixit dominus deus ad Noe dicens:

exi de arca tu et uxor tua et filii tui et uxores filiorum tuorum. sexum arcam ingredientium inuicem sociat, uirorum ad uirum, mulierum ad feminam. continentes scilicet ecclesiam introituros oportere esse significans. sui postea unumquemque coniugii copiam recepturum ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ * ∗ ∗ ∗ * * * ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ * ∗ ∗ * * ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ cum ter est emissa.

Et sequens quidem emissio non incertum est quid praefiguret.

cum oliuae namque fructuosis foliis reuertitur, non iam manu recipienda, sed reuolans. impletum autem istud est, cum accepto sancto spiritu septuaginta discipuli ad praedicandum euangelium emissi cum gloria subditorum sibi immundorum spirituum reuertuntur- tuntru, fructum misericordiae dei, qui significatus in oliua est,