Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

porro autem nec naturae hominis conuenit nec scriptum legitur nec re ipsa intellegitur Noe horum aliquid fecisse, sed plera. quae Noe erant propria, scriptura planissime edidit: cum deo probabilis est. cum iustus inuenitur, cum arcam facere iubetur. cum in cum ingreditur. cum coruum emittit, cum columbam et recipit et remittit, cum egreditur ex arca, cum uineam plantat, cum ex fructu eius ebrius nudatur, cum a (\'Cham inridetur, cum a Sem et Iafeth contegitur. cum in unum maledictionem et in duos benedictionis ordinem modumque constituit. haec, ab eo ut sunt gesta, intellegenda sunt.

Sed magnum in his futuri sacramentum continetur ac de singulis suo loco tractabimus, tum cum oporteat sibi inuicem res personasque conferre.

erit ergo huic Noe dominus noster, qui uerbum caro factum est, comparatus, qui et ait in euangeliis: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum suaue est et onus meum leue est.

facit ergo requiescere et [*]( 10 cf. Gcn. 6, 8 sqq. 12 cf. Gen. 8, 6. 8—10. 18 13 cf. Gen. 9, 20—27 19 ef. Origcn. in Gen. homil. 11 3 20 Ioh. 1, 14 21 Matth. 11,28-30 ) [*]( 1 scd Lin et AGam 5 uiri Etuj ui A Pit, om. Gam, Lin transpon. ui post diluuium redditur] rapitur Pil eripitur Gam uirtutibus Lin uirtus (rtus alio atramento, sed eadem manu) A uicibus Gapi uirtutibus = signis terribilibvs; cf. Hilar. in ps. 65, 10 p. 254; in ps. 134, 19 p. 705; cj. etiam Origen. tn Gen. homil. II 3: uel quomodo ablatum est maledictum terrae, quod dederat dominus, ubi potius iracundia diuina maiAr ostenditur ? 6 per om. Gam 9 plera Fed pleraque Lin plane AGam plana Eng 10 propria. scriptura Eng plenissime Pit; cf. Hilar. de syn. 9: planissime omnia edita 12 emittitj praem. s. I. et, sed postea del. A columbam] suppl. et emittit Lin 13 ex I ex fructu A plantauit Gam 20 comparandus Lin )

14
animabus requiem impertit et ob imminens iudicium in doctrinae et ecclesiae suae arcam filios et genitos et nuncupatos recondit et spiritum sanctum tribuit et moritur et inridetur et resurgit et