Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

ego in te continetur fides nostra in patris et filii nominibus personisque deus unus. neque enim uel inuidia Iudeorum uel odium gentilium uel furor hereticorum aliis potius aduersus nos causis est excitatus, quam quod aeternitatem, uirtutem, nomen filii confitemur in patre. hereticorum autem peruersitas de fide impia semper [*](5—8 cf. Hilar. infra p. 186, 1 sq. 12 sq. cf. Gregor. Eliberit. de fide 3 18 Ioh. 10, 30 19 Ioh. 17, 21 20 sq. cf. Gregor. Kliberit. de fide 7 ) [*]( 2 animaduersione A 4 exsiguam A istius sc. negotii Athanasii synodus Cou synodi A adtullerit A 5 crimimina A G pertiferam A 7 conniuentiam Cm2Cou conibentiam A cohibentiam Cml 9, constanti del. Cm2y 10 perfectae y perfecta A omnes y omnis A 12 ne add. Cm2y 13 quadam Cy quandam A contagione Marx (Tiibing. Theol. Quartalschr. LXXXVIII [1906] 391) contagio Ca. c. contagium A, Cp. c., y adhaerentis y adhaerente Cm2 adherentes A inficeret CouMarx infligerent A infligerct Cm2y; cl. Oregorium Eliber. de jide 3: audientium sensus quadam labe contaminans contagione uitii adhaerentis inficit etHilar. in ps. 1, 10 p. 26: quia contagione-inficiat 15 oportere A 16 sunt] suppl. adeo Cou de deo patre fieret Cy 17 filio] suppl. esset Cou 23 gternitat A aetemitatis y uirtuh1 l\'ab 24 fidei A )

149
exorta est. nam dum occupati uitiis et ab innocentiae operibus auersi inutilium se quaestionum difficultatibus inplicant, inprobabiles effecti uita, uoluntate, iudicio, placere expetunt nouitate doctrinae, postquam ueritatis scientiam perdiderunt.

Cum igitur patribus nostris cognitum fuisset et Arrios duos profanissimae fidei praedicatores extitisse seque longius non iam opinio, sed iudicium labis istius tetendisset, ex omnibus orbis partibus in unum aduolant Nicheamque concurrunt, ut exposita fide populis et in luce intellegentiae cognitionis diuinae itinere directo intra ipsos auctores suos emergentis mali seminaria necarentur. tradebant autem Arrii talia: