Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Cura et negotium apostolicis uiris [constanti] semper fuit constanti et publica perfectae fidei praedicatione conatus omnes oblatrantis heresis comprimere et exposita euangeliorum ueritate peruersitatem doctrinae errantis extinguere, (ne) audientium mentes quadam labe contaminans contagione uitii adhaerentis inficeret.

itaque diligenter epistulis uariis, quae de deo patre opinio, quae de dei filio cognitio, quae in spiritu sancto sanctificatio oporteret esse, frequenter copioseque conplexi sunt, ut cognitus fieret de deo patre filius deus et in deo filio deus pater et in deo patre filius deus. ac sic secundum ipsius definitionem dicentis: ego et pater unum sumus et rursum: sicut pater, tu in me et