Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

(16). Res, quantum arbitror, sermonis alterius interpretatione non indiget. nam omnia ita edita sunt et expressa, ut in lucem cognitionis elata sint. testes ex Aegypto compositi, Athanasius ipse praesens, falsorum iudicum nocturna et turpis per conscientiam

fuga, tantorum scelerum grauis et subiecta uniuersorum oculis inuidia. adde originem causae, ex qua in Athanasium occasio est quaesita sententiae. reus presbyteri sui impetu disturbati altaris in ipso sacrificiorum tempore, ubi Scyras presbyter adsistebat, arguitur. Scyras presbyter negatur et criminis falsitas cum auctore damnatur. porro autem sacrificii opus sine presbytero esse non potuit. cum in hominem quaestio est, ipse facti tam grauis nullus est locus, apud Mareotem ecclesia nulla est. numquid potius ipsa soli religio defecit aut aliquo, ut adsolet, hiatu locus uiolati sacrificii desedit? Scyras de diacono episcopus adseritur ordinatus, ut de contumelia in presbytero perpessa mentientis episcopi maior auctoritas sit. sed locus ecclesiae si fuit, et est; si non est, nec fuit.

et quid ambiguum est hos potius falsorum criminum iudices adseruisse factum esse, quod esse patuit infectum, aut eos, qui postea iudicarunt, constitutum esse non fuisse, quod si fuit, non potest non fuisse?

Si quis igitur est humanis institutis ad usum communis intellegentiae eruditus, si quis prudentiae praeceptis in uiam consectandae ueritatis insistit, animum intendat et, quid in huiuscemodi negotiis tenere se arbitrii uelit, expendat.

taceo interim de iudiciorum auctoribus. existant haec duo iudicata: unum, quod crimen adfirmet, criminis locum nuncupet, perpessae iniuriae [*]( 2 arbitor A interpraetationē A 5 iudicum Cy iudicium A 6 fugat A graues A 7 A in mg.: que fuit accussatio sci athanasi at de origine C Fab 9 Scvras Fel (cf. infra I.10 et 15, p. 141, 21 el 24 et. Studien 11 80)\'Schyras Cm2 Scyrus y syrus A presb! A 10 Schyras Cm2 Scyrus y 12 graues A 13 ecclesiā A 15 Schyras Cm2 SCJTUS y 17 pr. si om. Fab 18 indices y 19 patuit coni. Cou potuit A eos sc. adseruisse 20 indicarunt γ constitutos non fuisse Cy, sed Cou coni.: ut cos, qui postea indicarunt, conspicuum est mentitos non fuisse , esse] est S1 fuitC fui A 22 communis Cou communionis A 23cruditus Cy cruditus A 25 tacio A ratio interim de indiciorum auctoribus existat. Haec Cy 26 indicata y 27 nuncupet coni. Cou noncupet A non occupct C Fab perpessac iniuriae Fed (cf. l.16) perpessa iniuriae A \'perpessa iniuria C perpessum iniuriam susp. Cou )

141
hominem designet, aliud uero, quod crimen, locum, hominem neget. quaero, in quam te sententiam concedere aequum uidebitur. certe, opinor, quisquam ab utroque consultus et positus in medio utriusque sententiae ita loquetur: \'si crimen est, docendum est; si locus est, demonstrandus est; si homo, contuendus est\'.- at uero cum et facti fides et loci religio et iniuriae homo nullus est, uesanum existimabitur rebus iudicem non extantibus iudicare.