Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Respicite in caelum et astra, uos sacerdotes, et in eum, qui ex nihilo fecit illa, cum libertate fidei et spei, quam accepistis, intendite recordantes talem uobis futuri in uos iudicii formam esse propositam: quo iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis. haec quaerenti mihi respondete: \'Athanasium quo iudicio damnastis?\'

dicetis nempe: \'episcoporum\' et haec confessionis uestrae erit uenia. \'secuti\', inquit, \'sumus sanctam iudiciorum sub episcopali communione reuerentiam\'. sed ignorasse uos negabitis Athanasio, cuius damnationem a uobis Ualens, Ursacius, Saturninus exegerunt, ab Ossio, Maximino, Iulio redditam communionem? non facio communionem; rogo, quae uestra de crimine Athanasii sententia fuit.

presbyter eius Macharius inruisse in ecclesiam Mareotiden dicitur, Scyram presbyterum perturbasse et salutis nostrae sacramenta proiecisse. ad huius rei testes cathecuminum et gentilem interrogatos. uerum postea a sanctis nescitis iudicatum Mareotiden ecclesiam nullam esse, Scyram uero presbyterum non fuisse? quid est, quod secuti estis?

falsis episcopis auctoritatem datis, ueris negatis; quae sunt, non esse decernitis, iudicatis [*]( 8 cf. II Mach. 7, 28 9 cf. Gal. 5, 13 et Rom. 8, 13 11 Matth. 7, 2 ) [*]( 1 alud A 2 concidere A aequum Cm2 haeccū A 3 opinior .1 4 loquetur Cy loquitur .1 5 ad A 10 A in mg.: sententia sua scs hilarius scm athanasium mirabiliter purgat forma A 11 propositam y praepositam A quo Fed quod A quod quo Cm2 ut, quo y iudicabitur Eng iudicatur A iudicetur y 12 querenti A quo Cy quod A 14 inquid A inquietis com. Cou 15 reuerentia A 16 negauitis A Athanasio Cm2 athanasium A 17 exegerunt Fed exegit A exigunt Cy 19 uestra om. y sententia A, proem. nestra y 21 SchyramCro2 Scyrum y 23 sanctis] add. episcopis Eng Mareothae Fed mareothem A apud Mareotem Cou 24 Schyram Cm2 Scyrum y 26 ueris uel uestris Fed uetris A aliis uero Cy negatisque A negatis? quae Cou qui sunt atque non esse C a. c. quae sunt ac si non essent uel atque C p, c. quae sunt (perinde) atque non essent Cou iudicatis y iudicate AC , )

142
autem illa, quae non sunt. sed ut subiectioni huic credideritis, credo, carcer exegit, custos institit, tortor incubuit, gladius pependit, ignis ambussit. in non extantibus iudicandis episcopalem apud uos auctoritatem inprobitas optinuit, in ueritatc optinenda sanctitas fidem perdidit. o ueros Christi discipulos! o dignos successores Petri atque Pauli! o pios ecclesiae patres! o ambitiosos inter deum

plebemque legatos, ueritatem uos Christi falsitati hominum uendidisse ! satisfecimus igitur primae propositioni, qua spopondimus Athanasium reum teneri nullius eorum, quae obiecta sunt, criminum posse. superest, ut, quid de Marcello et Fotino gestum sit, paucissimis dicam.