Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

sceleratos semper fouens, contra ecclesiam ueniebat et inimicis dei semper ferebat auxilium. Maximinum uero a Triueris, propter [*]( 4 et add. y G anathematizantem A, (-zandum uel -zatum m2) C anathematizatum y 7 sentiae A, corr. C 9 decessori A 10 cum mixtumque .1 15 audatiter A audacter COli 19 quot d 20 ac C a et 22 maleficiis (-cus p. c.) C de maleficiis COli 24 formicetur A 25 Mobso (= Mopsuesta)] Mopso y et add. γ 26 Cimatio COli de y ad A 27 uita infami ac C p. c. uitam infamias A, Ca. c. uitae infamia y 29 sceleratos C sceratos A sceleratis y fauens y 30 ausilium A uero y uerum AC triberis A )

67
quod collegas nostros episcopos, quos ad Gallias miseramus, noluerit suscipere et quoniam Paulo Constantinupolitano nefario homini ac perdito primus ipse communicauit et quod ipse tantae cladis causa fuit, ut Paulus ad Constantinupolim ciuitatem reuocaretur, propter quem homicidia multa facta sunt. causa ergo homicidiorum tantorum ipse fuit, qui Paulum olim damnatum ad Constantinupolim reuocauit.

Propter has igitur causas iustum duxit concilium, ut lulium urbis Romae et Ossium ceterosque supra memoratos discinigeret atque damnaret. quae cum ita sint, custodire uos ab ipsis et abstinere debetis, dilectissimi fratres, nec eos aliquando ad communionem uestram ammittere, sed nec ipsorum litteras accipere nec ad illos litteras dominicas dare.