Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Iulium uero urbis Romae ut principem et ducem malorum. qui primus ianuam communionis sceleratis atque damnatis aperuit ceterisque aditum fecit ad soluenda iura diuina defendebatque

Athanasium praesumenter atque audaciter, hominem, cuius nec testes nouerat nec accusatores. sed Ossium propter supradictam causam et propter beatissimae memoriae Marcum. cui graues semper iniurias irrogauit, sed et quod malos omnes pro criminibus suis digne damnatos totis uiribus defendebat et quod conuixerit in Oriente cum sceleratis ac perditis. turpiter namque Paulino quondam episcopo Daciae indiuiduus amicus fuit, homini. qui primo maleficus fuerit accusatus et de ecclesia pulsus usque in hodiernum diem in apostasia permanens cum concubinis publice et meretricibus fornicetur, cuius maleficiorum libros Machedonius episcopus atque confessor a Mobso combussit. sed (et) Eustasio et Quimatio adhaerebat pessime et carus fuit, de quorum uita infami ac turpi dicendum nihil est; exitus enim illorum eos omnibus declarauit. his itaque ac talibus iunctus. ab initio Ossius.