Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
cursusque ipse publicus attritus ad nihilum deducitur. et quid pluribus ? ortus occasusque mundi propter unum uel duos paucosque sceleratos impie sentientes et turpiter uiuentes funditus uertitur et dura saeuaque tempestate turbatur, in quibus nulla religionis semina resederunt. quae si habuissent, imitarentur prophetam [*]( 7 Eccli. 21,1 ) [*]( 1 haecclesiae A et add. y pati Aml 5 magis om. Cy eos C execremini Cp. c. 7 iuuenescunt S1 S2 iubenescunt A iubere nesciunt TC inhibere nesciunt Fab quiescere uel inhibere se uel se continere nesciunt Cou 9 totum om. Cy 11 dei] domini y 13 quando] quod Oberthiir procelle Anil qua Fed quae A ut Cy, fort. quae—turbaret 16 se] scilicet Cm2, del. y 17 infirmi Cy 20 fort. gereretque 21 republica y 22 statumque A 23 solida ACml 24 succedat Cp. c.,y 29 seminarc sederunt A )
Nec hoc propter bonum quoque iustitiae inquirunt. non enim ecclesiis consulunt, qui leges iuraque diuina (ac) ceterorum decreta dissoluere perconantur. propterea hanc nouitatem moliebantur inducere, quam horret uetus consuetudo ecclesiae, ut, in concilio Orientales episcopi quidquid forte statuissent, ab episcopis Occidentalibus refricaretur, similiter et, quidquid Occidentalium partium episcopi. ab Orientalibus solueretur. sed hoc ex illo suo prauissimo sensu tractabant.