Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

discincti sunt uoluntque iterum recipere locum, quem digne pro suis facinoribus amiserunt. magis magisque hos execramini, quos post facinus uidetis peiora committere nec dominum audiunt dicentem: peccasti, quiesce. iuuenescunt enim et fortiores de sceleribus efficiuntur et, quanto plus in gurgitem uitiorum mergunt, tanto plus totum orbem subuertunt. seditionibus uitiorum bella persecutionesque acerrimas sanctis ecclesiis ingerunt et tyrannico more populos dei in suum dominium captiuare contendunt.

Namque ex his rebus pessimos eorum conatus agnoscite, quando talem mundo tempestatis procellam induxerunt. qua Orientem prope totum Occidentemque turbarent, ut relinquentes singuli ecclesiasticas curas populosque dei deserentes atque ipsam euangelii doctrinam post ponentes de longinquo adueniremus, [se] senes aetate graues, corpore debiles, aegritudine infirmes — trahebamurque per diuersa nostrosque aegrotantes in itineribus deserebamus propter perpaucos scelestos olim digne damnatos, primatus ecclesiae contra fas appetentes — geratque curam de nobis imperium atque religiosi imperatores, tribuni et duces dirissima re publica de episcoporum uita statuque exercerentur. sed nec populi silent. omnis etenim fraternitas omnibus in prouinciis suspensa ac sollicita expectat, in quem finem haec malorum procella succedit.