Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

nos uero rogabamus illos per plurimos dies. ut a sese damnatos abicerent et (se) ecclesiae sanctae coniungerent atque patribus uera dicentibus consensum accommodarent. sed illi se hoc facturos omnino negabant. [*]( 2 prophanis A 3 tenentes] add. regulam Cy regulae add. Fed; cf. p. 58,14 ilisciplinam Fed disciplinae ACγ nam del. Eng 4 consientia A cum scientia CmI; uoces consientia forte angustius scriptae sunt; scriba uidetur prius laeunam reliquisse eamque postea expleuisse 5 mala (sc. erat)] add. impediebatur Cm2 prohibebantur Cou qua Cou qua (forte ex quo = quoniam Eng) A sibi om. Cou metuebant Eng debaebant (aebant in ras.) A debebat C timebat susp. Cou ab aliquo quae com. Cou aliquando quae Eng alico qua A a quoquam Cm2 6 ac palam Cm2 palam Cou sic y sit A 7 eis .1 audebant A 8 quo ACml 13 in S2, om. ACy parte coni. Cou pace A 15 praeponerent y proponerent A 16 et sese Fed esse se A et se y 17 possent Cou possunt A possint Fab 18 reciperent C Fab 19 ingenti Fed (cf. p. 58, 28) ingente ACγ 20 professi Oberthiir hii C ii γ 23 iudicum C7 iudicium A 25 sese] se CY se add. y )

60

Altercantibus igitur nobis emerserunt quinque episcopi ex partibus nostris, qui superstates de sexto numero eorum, qui ad Mareotam directi fuerant, remanserunt. et talem illis optionem proponunt mittendos esse ex utroque concilio episcopos aliquos ad loca, in quibus Athanasius scelera flagitiaque commisit, ut sub testificatione dei cuncta fideliter scriberent et, si falsa inuenta

fuerint, quae concilio nuntiauimus, ipsi damnemur nec imperatoribus nec concilio nec cuiquam episcopo conqueramur. quodsi uerum constiterit, quod ante diximus, ad numerum nostrum ex uobis quos elegistis, id est, qui Athanasio post damnationem communicauerunt, sed et eos, qui Athanasio et Marcello fautores defensoresque sunt, exponamus nec imperatoribus nec concilio nec cuiquam episcopo uestrum aliqui conquerantur..hanc optionem a nostris propositam Ossius et Protogenes omnesque eorum socii suscipere timuerunt.