Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

his itaque communicare nefas duximus neque cum profanis uoluimus sancta domini sacramenta miscere seruantes et tenentes ecclesiasticae (regulae) disciplinam. nam ut non supradictos Ossium a se Protogencmque dimitterent. conscientia forte mala. qua sibi eorum unusquisque metuebant, nudari ab aliquo. quae adpalam fieri magnopere pertimescebant. nec sic in eos audebat eorum aliquis sententiam dicere, ne et se ipse damnaret, quod illis contra interdictum communicassent, quibus communicare nullo genere oporteret.

Uerum nos iterum illos atque iterum rogabamus, ne firma solidaque concuterent, nc subuerterent legem nec iura diuina turbarent, ne cuncta confunderent atque traditionem ecclesiae ne quidem in modica parte frustrarent, sed necnouam sectam inducerent aut Orientalibus episcopis conciliisque sanctissimis de Occidente uenientes aliqua in parte praeponerent.

at illi contra despicientes haec nobis minabantur et sese Athanasium et ceteros sceleratos uindicaturos pollicebantur, quasi uero aliud facere aut dicere possent, qui sceleratos omnes ac perditos in suum consortium receperunt. praeterea ingenti hoc tumore proponunt audacia potius ac temeritate quam legitima ratione possessi. uidentes enim, quod hi, qui damnatos recipiunt, in offensam crimenque incurrunt ut uiolatores caelestium legum, tali auctoritate iudicium constituere conabantur, ut sese iudices indicum dicere uellent atque eorum, qui iam cum deo sunt, si fas est, sententiam refricare.