Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed propheta non audet in tantum se a peccato liberum effici uelle, ut non meminerit unum solum esse, qui peccatum non fecerit et dolus in ore eius non inuentus sit, et idcirco subiecit: usquequaque nimis. per modestiam scilicet confessionis et, ut non auferatur a se uerbum ueritatis, orat, et per honorem eius, qui unus tantum sine peccato est, ne usquequaque nimis a se auferatur, expostulat, quia se hominem meminerit, qui per naturae infirmitatem sine peccato esse non possit.

Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum . nullum propheta uitae finem pertimescit. non enim concluditur fides sua , sed se in infinitatem temporum officio custodiendae legis extendit. scit et altare a Moyse in exemplum esse superioris altaris . scit et Aaron sacerdotem ad speciem esse ostensi in monte sacerdotis ornatum. Moysi enim deus dixit: uade, fac omnia secundum exemplum, quod tibi in monte. festinat ergo in leges illas aeternorum saeculorum. nam cum lex futuri umbra sit, necesse est corpus illud uerae legis aeternum sit. distinxit autem praesens officium ab indefessa illa perpetui officii iugitate dicens: et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi. cum ait: semper in saeculum, nullum in hac [*](18 Exod. XXV, 40. ) [*]( 1 karisma ex karissima R charissima p 4 qui add. m. 2 V ó nec dolua in ore eius non inuentus sit R et dolus in ore eias inuentus non sit V 7 auferatatur corr. m. 2 V 8 ne usquequaque — sine peccato esse in marg. infer. add. tn. 2 V 11 posseit corr. m. 2 r posset C 12 semper h. 1. om. VRC, sed cf. lin. 24 14 fides sua — temporum in marg. mfer. add. C e saeculis V1 & ee R 16 infmitatS (om. in) V infinitate (om. in) RC officium constituendae legis ostendit R, cf. infr. cap. 8 16 altare ex alte m. 2 V Moyse (om. a) R 17 ostensi (si in raa. 5-6 litt.) R 18 deus ait VCpE 21 illut r 22 aeternfl sit (d in ra.'I. 2-3 litt.) R aeternum V autem hoc officium p ab indefessS illa R 24 et in saeculum saeculi om. fORC 25 in saeculo 1* )

415
temporis uita obliuionis tempus admisit. cum autem adiecit: et in , scit per hanc umbram legis ad et legis ascendi. ait enim saeculum tamquam temporis tempus, quod quadam uicissitudine huius saeculi saeculum sit futurum.

Nouit esse secundum euangelicum diuitem et pauperem Lazarum exemptae a corpore legem, per quam alia ab alia chao inpenetrabili separetur. secundum apostolum Paulum et resurrectionis esse quoque legem, in qua differt stella ab stella i n claritate. scit esse leges angelorum, alii, adsistentes Cherubim, deum indefessa. conlaudant, alii ante conspectum inuisibilis nobis dei tamquam lege officii proprioris adsistunt. nouit et pusillorum angelos deum cotidie ex quadam lege conspicere. scit utique esse aeternas leges et omnes eas se in illo saeculi custoditurum esse confidit, quia ea, per umbram sunt constituta, in hoc nunc saeculo semper obseruet.

Et ingrediebar in dilatatione: quia mandata tua exquisiui. non est angustus propheta; et superius iam dixerat: in uia praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti . scit inter humanarum tribulationum passionem semper ad deum patulo esse se corde oportere. [*]( 8 Luc. XVI, 26. 10 I Cor. 15, 41. 14 Matth. XVIII, 10. 1 uitae V1 subreferendae R obliui = onis R 8 uere VR 4 in saeculom saeculi V tSquS in ras. R quod om. Cp 5 quadam ex quandam R nicissitudine ex uicissitudinS JR si futurum V 7 nouit ex nouist m. 1 r 8 Leazarum V e corpore C corpore V qu5 C ea 9 ho (corr. m. 2) V om. C separatur VC 10 et om. VCpe, sed cf. Lticifer ed. Hartel p. 379 quoque legem esse V quoque esse legem CpE differri R 11 ab stellS R1 a stella VC leges ex legis m. 1 R legiones V 12 cherubin V om. pE conlaudant ex laudant m. 2 V i. 13 conapectum ex conepeotu m. 2 V 14, pporis p propriores VR propioris e angelos faciem dfii Cp angelos faciem dei E quotidiae R 15 et eaa omnes pE 16 saeculi (ex saeculo corr. m. 1) saeoulum R 17 q{ supr. scr. R qui V constitutae R in hoc nunc saeculm R1 in huno nunc saeoulo V 19 mandata tua ex mandatum m. 2 V 20 exquisibi V1 21 niam (om. in) Rb 28 passionS R passionum P passiones VI Op E. )

416
quod ipsum apostolus docet dicens : i u s , sed non . nouit hanc ipsam amplitudinem cordis de se idem apostolus gloriari. ad Corinthios ait: non angustamini in , sed angustamini in uobis. patet etiam hic quoque propheta dicenti deo: et habitabo in his et ambulabo in ipsis. angusta igitur sunt peccantium corda, et hospitio deum mens polluta non recipit. patulum enim domicilium inconceptibili deo opus est, et idcirco in amplitudine propheta ambulat, quia in eo dei in se loquentis habitatio est. causam uero amplitudinis suae docet dicens: quia mandata tua perquisiui. naturae nostrae consuetudinem recordemur, quotiensque lectioni uacantes mandata dei et praecepta scrutamur, in quantam amplitudinem mentium nostrarum dilatantur angustiae, et quam patulus nostrae humilitatis in desideria diuina fit sensus. per peccatorum autem nostrorum conscientiam coartatur nobis omnis animi amplitudo, ac difficilia omnia et angusta sunt, cum diuini uerbi habitatione sumus indigni.

Sed ambulans in latitudine propheta uersari in officio digno adeptae amplitudinis debet: et uersatur plane. sequitur enim: et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. hoc officium dilatati cordis est, ut ex eo in abundantia doctrinae uerba procedant loquitur enim propheta constanter aduersus principes terrae deum praedicans. et quidem duplex significatio sensus huius est, quia secundum dominica praecepta oporteat a nobis [*]( 1 II Cor. 4, 8. 4 II Cor. 6, 12. o Ibid 16; cf. Lev. XXVI, 12. ) [*]( 1 quo id ipsum V 2 angnstati 0 anguatiati RpE cf. Sabatier 111, 736 hao ipsa amplitudine CpE 4 angustiamini RCpE nobis angustamini in om. VC angustiamini pE , 5 quoque om. Cpe profeta V prophetia R dicente RCpE cf. p. 425t 17 6 inhabitabo pE 9 dei om. p(A)e 11 exquiriui b 12 quotienscumque CpE 15 nostrae (fi) om. VRC sit 0 post seneus 1-2 litt. eras. R 16 cohartatur O coartamur V nobis om. V 17 animi ex animae m. 1 V animae CpE ad difficilia V cum add. m. 2 V 90 deba i. rtU. 3 R & Sbnlat plane (& S in uers. ineunt. add. m. 3f) R et ambulat plane VC 91 de testimoniis CpE, cf. p. 417,14 22 dilati R 28 in habundantia R inhabitantia VCpe. )

417
coram regibus et potestatibus praedicari, neque nos terrenarum potestatum fas est iure terreri, quominus omni confusione reiecta constanti et publica fide deum, qui negantes negaturus sit, non negemus. potest et sermo ad eos referri, de quibus apostolus ait: iam sine nobis regnatis, et utinam regnetis: id est, tamquam in conspectu sanctorum, qui utique frequenter reges terrae sunt nuncupati, propheta dei testimonia sit locutus neque confusus sit per praedicationem suam caelestis instituta praebere. gemina autem intellegentia electionem ex se praestat, ut, quia utrumque ex testimoniis scripturarum intellegi promptum est, aut utrumque significatum existimetur, aut quod magis uidebitur probabile eligatur.

Et meditabar in mandatis tuis, dilexi uehementer. non solum igitur loqui nos in testimoniis dei conuenit, sed legis mandata omnia diurna meditatione retinere. neque tantum meditatio utilis est, nisi lex ipsa, quae in meditatione est, diligatur, neque diligere communi dilectione sufficiet, nisi etiam uehementer id, quod diligitur, diligatur. atque ideo hunc omnem perfectae rationis ordinem sermo propheticus percurrit dicens: et in mandatis tuis, quae dilexi uehementer.

Sed neque meditatio legis neque ipsa dilectio inpensa sufficiet, nisi fructum operum et uoluntatis efficientia consequatur. neque in hoc propheta cessauit; ait enim: et tuli manus meas ad mandata tua, dilexi ualde. [*](5 I Cor. 4, 8. ) [*]( 1 terrenorum V 9 cominus C 3 negantes se b 4 negamus C 5 et apostolus VCp fort. regnastis et om. Cp regnaretis VC fort. recte cf. Abh. IV, 85 8 suae R 9 gemina autem intellegentia = (eras. e) lectionS intellegentiae R geminautem intellegentia eleotionem intellegentie C geminam autem intellegentiae lectionem V geminam L. autem lectio intelligentiam pE 11 post intellegi un. litt. eras. R aut in ras., utruq; supr. scr. R 12 aut oum magis (cum add. m. 2) V eligatur ex legatur R 18 meditabor V, sed cf. lin. 20 15 diuturna E rainere R percensere pE 16 tantd V tant6 R 17 diligitur (i in / ras. 3) R om. C 20 percuourrit V 21 dilexi ualde Cpe 29 sed neque — ualde om. C eed neque ait enim om. pe 28 fructus V 24 et erexi manus pE 26 ualde om. pe. ) [*]( XXII. Hllar. Plet. pars I. ) [*]( 27 )

418
manus ad mandata, quse diligebat, erexit; non utique contumeliosas aut procaces, sed mandatis humilitatis seruientes, sed operibus insistentes, sed fidei praecepta. peragentes. operis uero officium semper esse oportet intentum et nulla interdum neglegentis otii dissimulatione cessare. in hoc quoque se manere propheta testatur dicens: et exercebar in ius t i i bus tuis. et exercitatio adsiduitatem operationis ostendit. frequenter itaque sibi esse ac semper intentam praeceptorum obseruantiam docet ad illas, de quibus superius memorauimus, caelestium iustificationum , nunc se in iustificationibus praesentis et ex futuris adumbratae legis exercens.