Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Digno autem omnia sacramenti euangelici fine conclusit dicens: erraui sicut ouis, quae perit: uiuifica seruum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. referri enim se errabundam ac perditam ouem pastoris sui humeris festinat, ut per salutarem aeternumque pastorem in caelo angelis aeterna gaudia praebeat se recepta. filius enim i m hominis [*](6 Ps. L, 7. 10 Pe. CXIV, 7 sq. 24 Matth. XVIII, 11. ) [*]( 1 ad praesentiS affectuum C ad ante futurorum om. C (?) 3 quod praemium (d in ras.) R praemiQ quod V 4 uiuit C 6 iubabunt V adiuuabunt ROp me supr. ser. C se om. p 6 qui om. C in iniquitatibus ex iniquitatibus m. 2 V 8 et sub ex aub m. 2 V esse se V ee se ≡ ≡ p esse C 9 eligit C uibat V1 anima sua VCp superiore ex superiori R 10 adhortatus R adhortatus (adortatus p) est CpE animam meil V 12 de morte R 18 a labsu V de lapsu R 14 uiuorum CpE if. Sabatier II, 227 adn. referroe corr. m. 1 V a 16 que legit V 17 et quia meditatio E 19 euangelici (euuangelici n sacramenti VCpe 20 periit ex perit R periit CpE cf. Sabatier lI, 249 22 umeris R 23 per saluatorem suum aeternumque VCj)b per salutare g suum aeternumque e cf. p. 542, 23 24 audia corr. m. 2 V se recepta C se reoepto pb. )

544
uenit saluare, quod perierat, missus ad oues perditas domus Israhel, dominus Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

CANTICUM GRADUUM.

Ad te, domine, cum tribularer, clamaui, et exaudisti me reliqua.

Psalmorum tituli, ut in plurimis ostendimus, habent proprias suas significationes, rationem et argumenta scriptorum, quse subiacent, breuissime continentes nosque quodam doctrinae indicio in intellegentise semitam dirigentes; de quibus nunc non necesse est aliquid tractare. tum enim id fieri oportet. cum psalmus unusquisque tractabitur. cum enim sibi inuicem auctoritatem praestent et psalmus et titulus, debilis erit sermo. si de aliquo eorum absque altero disseretur. nunc uero canticum graduum attingimus, quorum et continua et aequalis inscriptio est; atque ideo significatione conueniente titulorum sub unius expositionis negotio uniuersorum reperietur ratio esse monstrata.

In plerisque psalmis multa secundum historiae ordinem in 20 superscriptionibus eorum esse edita legimus: ut cum fugit Dauid a facie filii sui Abessalon, cum mutauit uultum suum [*]( 2 istrahel V dns n lhs xps V in omnia saecula s. pE Explicit psalm. centensimus octabus decimus incipit psalmus CXVIIII V Explicit psalmus CXVIII incipit CXYIIII R Explicit C (in p deest Explicit et sequitur ps. CXLll, cf. infr.) 6 canticum gradfi (sic) ad te dfie cum cet. V (quae Bened. h. 1. de V rettulerunt, falsa sunt), in R absque aliif h. l- statim sequitur textus totius psalmi. Exposicio quindecim graduil beati Hylarii Pictauensis episcopi. Psalmorum tituli cet. P, titulo et s. textu caret T. 8 ut in plurimis RPTE ut in psalmis V ostendimus RPTE s ostenditur V proprias suas RPTE suas propria V 10 nosque — dirigentes om. V nosque PTe quosque R usq3 a 11 in intellegentiae RTE intellegentiae P 12 non necesse est RPTE non eat necesse V aliquid RPTE om. V tum APTE tunc V 18 cum enim — disseretur om. V 14 & psalmus Re psalmus PTb 15 canticum RPe canticft V et cantica Tb 16 gradum V continua et V et continua = = et R 17 atque ideo — monstrata om. V 18 negotio Re iudicio PTb repperietur R 19 in plerisque RPTE in plerisque autem V historiae ordinem RPTE historia et ording V 20 edita RPTE indita V 21 fili V. )

545
coram Abimelech, cum post Bersabee a Nathan monetur, et in reliquis, sicubi gestorum ueritas ipsis psalmorum titulis continetur. sed meminisse nos oportet hos eosdem psalmos non idcirco omnes corporaliter intellegendos, quia his corporalium negotiorum significatio antefertur; quin potius oportet nos spiritalem intellegentiam sub hac quadam gestarum rerum commemoratione sectari, de quo non est nunc temporis dicere;, sed simplicitati legentium consulentes legentem fuit congruum admonere. ergo, ne secundum praedictos ex pluribus titulos hi quoque graduum psalmi aliquid de historia contineant, uidendum est.

In Esaiae enim libro orante Ezechia signum ei positum prorogatae salutis in gradibus est. erant autem in domo eius gradus decem, quos sol ultra temporis sui cursum lumine suo accedente conscendit rursumque die mortis eius de temporis sui limite lumine decedente descendit. sed nulla ad psalmos huius historiae similitudo est, cum graduum ne numerus quidem ipse conueniat. hoc tamen, quod Ezechise datum signum est, [*](12 Eaai. XXXVIII, 8., ) [*]( 1 post bersabe ea nathan profeta V post bersab ah. anatha R post betaabee ab nat = ham P post bersabee ab natham T 2 ipsis VRTE ipsi P 8 hos eosdem RPTE eiusdem V 4 intellegendos RPTE ex intellegitur corr. m. 2 V quia his — antefertur om. V 6 hac ex hae m. 2 V quadam RPTE om. V 7 sectari RPTE suscitari V de quo — admonere om. V 9 admonere R commonere PTE sic RPTE ergo si secundo. titulos superacribtos in hoc paalmo aliquid de historia contineat uidendum est V 12 eseiae V isaiae T orante ezeehia (ezechi = a P) VPTE oranti ezechiae (h ex corr.) R signum ei positum (ei inpositum R) prorogatae salutis (prorogata salute P) in gradibus est RPTE signum ei positum est in gradibus prorogatae salutie V 14 quos sol VE quod sol P quo sol RT 15 accedentem P verba conscendit — decedente om. R conscedit V conscendit ex conscidit P die mortis VPTE (T in mary. add. ui diem orsus) de PTE dem V 16 limite lumine PTb lumine Ve descendit RPTE ex conscendit rursum descendit corr. m. 2 V 17 huius om. VRP cum — conueniat om. V 18 ezecie V signum est RPT est signum Ve. ) [*](XXII. Hllar. Fict. Pl.r. I. ) [*](35 )

546
manifeste ostendit dei lumen his, quibus ob negotiorum saecularium merita futurae uitse beatitudo inpertietur, accedere, illis uero, quibus sit negata, decedere.

Esse autem in templo gradus quindecim historia nobis locuta est dispositosque ordines consistentium, quibus quaedam quasi dignitas in antecedentibus obtineretur, ut Leuitse primum consisterent, post Israhelitse, tum proselyti et deinceps alii. sed quid de psalmis antea scriptis ex historia posteriore prsesumimus, cum, si quid ex ea suscipiendum sit, suscipi ita debeat, ut psalmi historiam subsequantur? nisi tamen aliquid sit ad futuram historiam prophetatum. sed contuentes ipsam illam templi atque altaris sedificationem, umbram esse incorrupti templi et sanctificati speciem altaris his, quae in eo corporaliter praefigurata sunt, intellegeremus, nisi auctoritas praesumeretur ex psalmis? psalmi enim non sui tantum temporis res enuntiant neque in eas solum aetates conueniunt. quibus scripti sunt, sed uniuersis, qui in uitam uenirent, dei sermo consuluit, uniuersae aetati ipse aptissimus ad profectum.

Erat namque illa sacerdotii lex, quam secundum legis obseruantiam in euangelio Lucas sub Iohannis Baptistae natiuitate diligenter exposuit, neminem in sancta sanctorum ascendere nisi qui esset princeps sacerdotum, eundemque toto in anno uno tantum die. quae omnia in similitudinem antea gesta in uno domino nostro expleta esse, et fides nostra et ipse [*](1 manifestae VlR ob negotiorum saecularium merita RPTE pro meritis V 2 impertietur PTE inpertitur V inpertiebatur R 6 consistentium RPTE cSsiatere V 6 ut VRTE supr. scr. P leuitae RE 108 lenitici (ex leuuitici V) VPT 7 istraLelitis corr. m. 2 V tum RPTE tunc V prolselyti corr. m. 1 V prosaelyti R proseliti PT 9 ita RE om. PT 10 ut PTE ex si corr. m. 1 R historia subsequatur 1J 11 sed codd., fort. et 12 aedificatione (ficationè in fine uers. add.) R 13 sanctificati RPTb sancti e altaria ex altarii R post altaris spatium unius ttersus uacuum in T in eo R in eodem PTE 14 intellegeremus nisi om. R 15 praesumeretur PTb praesumitur Re liaud scio an locus iam Bened. suspectus mea interpunctione sanatus sit enim VRe autem PTb 16 solum RE solas PT 18 consuluit VTb consulit RPe 22 nisi RTE supr. scr. P toto in anno RTE in toto = = anno P 28 in similitudine R. )

547
dominus nobis in euangelio auctor est dicens: non ueni legem soluere, sed adimplere. apostolus quoque omnem consummationem legis in domino nostro Iesu Christo esse testatur dicens: finis enim legis Christus est. sed et hic idem Dauid propheta aeternum eum sacerdotem docet dicens: tuessacerdos in seternumsecundum ordinem Melchisedech. hic igitur princeps sacerdotum ingressus cselos, sedens ad dexteram dei, orans ad patrem, ut, ubi ille esset, nos quoque essemus, qui et excitauit et collocauit nos in caelestibus, ille iam per prophetam monuerat, quibus modis quibusque uitae operationibus ascendi posset ad sese, per Esaiam ita: lauamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis uestris e conspectu oculorum meorum: desinite a malitiis uestris, discite bonum facere, exquirite iudicium, eruite iniuriam accipientem, iudicate pupillo et iustificate uiduam: et uenite disputemus, dicit dominus omnipotens. hi sunt igitur gradus perfecti illius aeternique templi, quos princeps sacerdotum facta per sanguinem suum peccatorum nostrorum propitiatione transcendit, modo terreni ex lege sacerdotis seu gradibus in sanctorum sancta scandentis seu litationis hostiam pro populo offerentis.

Ac de quindecim quidem gradibus et superscriptione cantici iam in exordio psalmorum tum, cum sermo de numeris et de superscriptionibus incidit, aliqua tractauimus, ex duobus scilicet numeris hebdomade et ogdoade, quorum unus ob sabbatum legis sit, alius ob accedentem ad sabbatum [*]( 1 Matth. V, 17. 4 Rom. X, 4. 6 Ps. CIX, 4. 12 Esai. I, 16 sq. ) [*]( 6 propheta aeternum RTE propheta in aeternum T 6 sacerdos di in R 7 melchisedeho P ingressus RTE ex egressus P 8 ille PTE om. R 9 nos quoque RPTe et nos quoque b excitauit et collocanit Kf E excitabit et collocabit P 11 posset RE possit PT per esaiam (isaiam T) ita RPT sed per Esaiam ita ait E 12 mundi PTE cf. Sabatier II, 518 & mundi R 17 hii T ex hi R 18 princeps RTE ex principes P 20 transcindit Pl terreni PTE terrenis R sacer- -dotis fTJBsacerdotiis R 25 cf. p. 14, 2 26 ebdomadae RPT ogdoadae RTa 27 uerba legis sit alius ob accedentem ad sabbatum bix scripsit G. ) [*]( 35* )

548
octauam, quae et prima est, sit euangeliorum, hunc numerum conuenire. per quae eorum canticum quasi legis et euangeliorum gradibus ad caelestia nos et aeterna conscendimus cognoscentes collocandos nos cum summo sacerdote in caelestibus, si tamen secundum Paulum conuersatio nostra in caelis sit. hos gradus canticum quaeramus, per quos scandere ad loca, quae sunt sanctorum sancta, possimus. arduus enim usque in ea et angusti itineris ascensus est. gradus quindecim fuisse scimus in templo: psalmos quoque graduum quindecim legimus. numerosus est hic desideratae illius sedis ascensus. forte enim, ut in templo paulatim et per gradus singulos conscendebatur » ad sancta, ita per singulorum psalmorum profectus docebimur, his gradibus, qui cantantur, ascensis posse nos in excelsis et sanctis et aeternis collocari.

Plures autem sunt, qui in his psalmis solam captiuitatem populi, qua in Babylonia septuaginta annis detentus est, existiment prophetatam, sed et reditum populi eiusdem cum restauratione ciuitatis amissae. quibus non calumniamur. neque enim ambigitur prophetam ea, quse impietati huius populi inminerent, scire potuisse. sed quam captiuitatem populi et cuius ciuitatis sedificationem propheta commemoret, ipsi psalmi nobis auctores erunt, qui ita c“pti sunt: [*]( 5 Phil. III, 20. ) [*]( 1 sit euangeliorum, hunc seripsi; in euangeliorum hunc G euangeliorum sic hunc V (sic hunc in ras.) euangeliorum eit hunc RT 2 per quae HPT perque G canticum Pe canticorum IlTe cf. lin. 6 3 conscendimus a GP1 conscendimus T conscendentibus R 4 non G 5 paulum (iRe apostolum PTb caelis ex caeles T 6 hos RPTE (in R a partim in ras.) hos ergo V hoc G gradus RPTE graduus V canticum G canticuum P1 cantici V cantici ex canticis R canticorum JAT E cf. Stud. 1886 p. 340 quos RPTE ex quas corr. m. 2 V scandere RITb **ander G* ascendere Ve 7 sancta RPTE cincta (?) G om. V 8 itineris ex iteneris I' 9 graduum om. R 12 per singulorum GR per singulos PTE 15 his GPTE om. R solum G 16 in babyloniam G in babilonia = P 17 profetatum G 18 quibus non GRPT quibus nuncnon E 19 propheta R 21 ciuitatis GPTE om. R 22 nobis supr. add. P ante erunt eras. sunt in uers. exeunte R cepti sunt R coeperunt FT. )

549

Ad te, domine, cum tribularer clamaui, et exaudisti me. propheticus sermo, lieet communi usu humani sermonis utatur, tamen non eandem, quae communi sensui adiacet, significantiam continet. namque quamuis, prout possemus intellegere, rerum cselestium enuntiationem temperaret, uirtutem tamen significantise suae moderata licet uerborum electione seruauit. c“pit enim ita: ad te, domine, cum tribularer clamaui, et exaudisti me. de consuetudine forte et pro humani sensus affectione clamor hic ad deum prophetse existimabitur, ut promiscuus hic dolor sit, ob quem etiam cum uociferatione deum precetur, quia multos aut periculi metus mortisque terror, aut damni anxietas ac pecuniae dolor, aut orbitatis telum dolorumque uulnera ad deum uccem efferre conpellunt; tamquam non omnia eorum, quse? accidunt, bonis spebus aptissima sint. apostolus dissolui et cum Christo esse sibi melius esse testatur, curam pecuniae radicem totius malitise condemnat, et flendos potius uiuos euangelia dixerunt: et quid contra haec fidei nostrae propcsito firmato loci aduersus nos saeculo relinquetur, cum Christi consortium mors adquirat, inopia pecuniae praestet inopiam peccati, nostrorum abscessio spei communis sit accelerata properatio?

Sed si istae non sunt, quse ergo erunt tribulationes, ob quas clametur ad dominum ? sunt plane et maximae, trahentes nos in profundum peccati. propheta enim hominem gradibus ad aeterna scandentem ex persona sua formans, quibus maxime malis cauere debeat, docet; his namque, quse consiliorum [*](1 Sic A. /. repetunt hunc sacri textus uersiculum VR et ponunt PTprioribus a sequentibus noua inscriptione non separatis. 3 utatur — adiacet Ont. PT utamur R 4 significantiam RPE suam significantiam T quamuis nia propossemus P 5 temperaret RP temperarit Tb temperet e 8 de consuetudine forte R de consuetudine enim forte PTE 10 profeta P 11 cum PTE eū (supr. scr. m. 1) R praecetur R 12 damni aut anxietas G 13 haec ferre P 14 tamquam non RPTb tamquam *++ G u b; quamquam e accidunt G accidant RT E accedant P 15 spebs G spe R 16 melius esse ex uestigiis codicis G melius RPTE 18 loci RE om. spatio uac. relicto Pdilectissimi T 19 relinquetur PTE relinqueretur (?) G relinqtur (n in ras.) R 23 planae R1 maxime P 24 hominem RE om. PT 25 quibus RPT a quibus E. )

550
auctoritatibus et hortationum inpulsibus et blanditiarum inlecebris in infernum demergunt, cum alius nos hortatur ad honores, alius otio, somno, gula, luxu ad praesentem uitam detinet, alius ad falsarum religionum superstitionem deducit, alius hortatur ad schismata, alius ad haeresim sollicitat. de quibus scriptum est: subuertunt mores bonos colloquia mala. namque aduersus hsec omnia animi nostri inbecilla natura est. circumcursant enim undique ac uariis nos blandimentorum suorum aculeis conpungunt. ac prima illa spes uitae est, ut inrumpentibus illis in sensum nostrum ui, fraude, dominatu, tamquam e media tribulatione clamemus ad dominum, ut conuersio nostra ad eum, conflictantibus calamitatibus, totis fidelis clamoris uiribus audiatur. iam autem ipse clamor ad eum noster erit requies et ipsa confessio deprecandi maxima est pars salutis. et idcirco ait: ad te, domine, cum tribularer clamaui, et exaudisti me. ipse enim solitusest precantibus dicere: ecce adsum.

Et quia adest, de his, quae consecuntur, rogandus est: domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. haec enim sola tribulatio iustis periculosa est, malae adhortationis societas et pestiferi consilii consuetudo. a qua animus referendus est et aures obstruendae sunt. distinxit autem labia iniqua et linguam dolosam. et quidem iniquitas inuerecunda est, palam audet, palam molitur, palam perficit. hi sunt, qui abnegantes deum nullum humanis rebus adserunt relicum esse in religione dei profectum; sed solum hoc sibi [*]( 6 I Cor. 15, 38. 17 Esai. LII, 6. ) [*]( 2 in infernum RPT nos in infernum E 5 soismata RPT 6 colloquia PTE consilia R sed cf. Sabatier III, 717 et Hartel Lucif. p. 2-5 8 enim & undique R 10 ui et fraude T 11 dominatum PT 14 noster PT n? R nostra E confessio depraecandi G connersio deprapcandi PR . conuersio deprecandi T maxima est pars R et G ut uidelur (maxima est ***) maxima pare est PT maxima pars ac spes est E 17 praecantibus GR 18 et qui G consecnntur P consequntur R 19 animam m$am PTe (P meS supr. add.) animam eam V animam Rb et a lingua (et in marg. add. P) VPe a lingua RTb cf. p. 651,15 21 pestifera T 24 perfioit ex perfecit P 26 relicum G reliqum R reliquum ex reliquam P in regione G. )

551
bonum esse, quod luxui et corpori uiuant adimentes deo curam, prouidentiam, arbitrium, potestatem. horum ergo labia sunt iniqua. dolosae autem linguae opus fallax est et per simulationem noxium. quod sub religionis nomine euertat religionem et per uitse spem deducat in mortem. hsereticorum quoque ista mendacia sunt, prophetarum dictis et euangeliorum uirtutibus et apostolorum perscriptionibus mendacio occultatis aliter omnia tradere et docere quam scripta sunt. ab his igitur per dei misericordiam orantes liberamur et inter eorum tribulationes clamantes ad deum exaudiemur.

Sed sequitur: quid detur tibi quid adponatur tibi ad linguam dolosam? bene ad id, quod dictum est: ad te, domine, cum tribularer clamaui, et exaudisti me: domine, libera animam meam a labiis iniquis et alingua dolosa, subicitur: quid detur tibi, et quid adponatur tibi ad linguam dolosam? ut perprophetam impleretur, quod a domino dictum est: ecce adsum tibi, tamquam in ipso puncto imprecationis hsec domini uox refertur: quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam? frequenter autem interrogantis domini sermonem legimus et in nouo et in ueteri testamento, ut ad Adam: ubi es Adam? ut ad Cain: ubi est frater tuus? ut ad turbas, cum mulier fimbriam attigisset: quis me tetigit? [*](22 Gen. III, 9. Ibid. IV, 9. 23 Marc. V, 30; Luc. VIII, 45. ) [*]( 1 b. Dum esset G adimentes ex adementes P 3 sic RPT, coi. V, qui et in hoc ps. ubique decurtatus est, haec habet: dolosa autem lingua opus est fallax quod per uitae temporalis spem deducit in mortem 5 hereticorum VRT 6 uerba prophetarum — occultatia, quae GRPT praeberet, om. V 7 persoribtionibus G praescriptionibue RPTE flidacio supr. scr. P 8 di add. m. 2 V 9 eorum VRPT illorum E 10 ad dffl GYRE om. PT 11 sed sequitur R sequitur PTE sub hoc subsequitur V et quid VRPlT aut quid pie adponatur G RVf E ex adponitur m. 2 V 18 de iis, quae in P post tribularer usque ad p. 556, 21 desunt, if. Acad. p. 74 14 animam meam RTE animam G cf. p. 550, 19 15 et a lingua GRe a lingua Tb 17 impleretur Rb impleatur Te 18 imprecationia TE interpretationis R 19 quid detur R et quid detur TE ti 21 sermonem R peraonam T B 28 fimbriam RE fimbrias T tegit corr. m. 1 R. )

552
ut addiscipulos: quem me dicunt homines? uos autem quid dicitis? non ille doceri uult, qui scrutans corda et renes deus est, cogitationum nostrarum inspector est, sed per confessionem interrogatorum aut peccatis ueniam aut fidei honorem redditurus interrogat. denique Adam confessus uenise reseruatus et glorificatus in Christo est: Cain negans maledicto diaboli adaequatus est; est enim iam a principio designatus homicida. confessa mulier fide sanata est; respondens fide Petrus claues cseli sortitus est. atque ita omne spei nostrae praemium in confessione consistit, ut ea, quae consequi nos posse credidimus, consecuturos esse testemur.