Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed huius laetitiae adfectus non inest, nisi et in diuinse legis dilectione et in exsecratione iniquitatis, quia neque defugere quisquam nisi quod odit optabit neque nisi quod diligit obtinere nitetur. laetatus ergo, tamquam super spolia multa, subiecit: iniquitatem odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. iniquitatem ergo odit et diligit dei legem.

Sed diligens dei legem non in his tantum, quae per oboedientiam legis explentur, intentus est: ad aliquid autem se aliud necesse est per opus legis extendat. et quo praeterea in officio sit, audiamus: septies in die laudem dixi tibi super iudicia ius tit i ae tuae. sanctus propheta primum, quod agit, diligit, opus scilicet legis, quia uitiorum omnium et usus reciditur et uoluntas. sed postea iudicia iustitiae dei laudat. haec enim, ut saepe admonuimus, plus significant, quam agant, dum gesta ipsa notionem nobis aeternae dispositionis insinuant: ut sabbati requies, ut Hebraeus puer, ut terra otiatura, ut annus [*](1 principium C uicit C refort VI spolia om. C 9 euuangelia et sic fere. semper V legatum V in domum suam VC in doma sua p 4 in aecclaesiis dei R 5 c5 ex cil m. 2 V 6 potestate uictor Cp fidi p seu calliditatis Cp 8 non est V 9 in exsectationis V 10 quod erit optabit V 11 nititur R super om. C 12 abhominatus lnp 15 sed diligens dei legem om. V non in haec pb per oljydientiam V oboedientia Cp 19 iudicia add. m. 2 V 20 legis supr. scr. C 1 qua corr. m. 1 R qua pl(A) 21 et uoluntas ei' sed C 22 ammonuin mus R admonuimus ex Amonuimus C monuimus V significat r h agunt V 23 iesta C ipsa om. b nobis om. C 24 ebreue corr. m. 2 V haebreus R agnus C. )

538
quinquagesimus sub imaginis sacramentorum momentis intelleguntur. hoc ergo in die septies laudatur.

Ac non ambiguum est, cur laudis hic numerus sit. haec enim eadem uel in die uel in puero uel in terra uel in anno atque annis sub sanctificatione huius numeri continentur, cum usque ad illam quinquagesimae aeternam requiem, quod est sabbata sabbatorum, septenus numerus expleatur. multa autem de numeri huius sanctificatione sunt cognita, ut ipsa dierum constitutio, ut angelorum throno dei adstantium electio, ut spiritaliam potestatum et requiescentium gratiarum in domino plenitudo. certe iudicia iustitiae dei hoc in numero laudari a propheta conuenit, per quem et in quo earundem iustificationum uirtus et constitutio continetur.

Non alius autem nunc prsedicationis propheticse ordo est, quam fidei. nam et tolerantia persecutionum et formido uerborum et laetitia eloquii et odium iniquitatis et amor legis et laudatio iustitiae et omne omnino, si quod aliud in lege mandatum est in huius tantum praecepti obseruatione concluditur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. hoc holocaustis, hoc sacrificiis omnibus maius est, unum atque idem sibi meminisse cum alio corpus esse, qui Christi est. et ut corpus suum, id est ut se ipsum, amare, qui proximus sit. [*]( 17 Rom. XIII, 9. ) [*]( 1 qulquagensimus V et sic in seq. sub imaginis sacramento non para momenti esse intelleguntur Cp 8 ao non ex ac cum non m. 2 r qur R sit in ras. m. 1 R sit ex sic m. 2 V 4 uel in die om. Cp ini puero V puero R uel in terra om. C f< adque add. m. 2 T' sanctificatione ex sanctificationi m. 1 R sanctificationem V hnius ex nuius m. 1 R 7 sabbata sabbatorum p sabbatorum C 8 sane. tificationis C 9 constititio R ****entium electio V adstantium electorum R (in R ut angelorum — electorum supr. scr. m. 1) 11 iudicia om. C in numero prophetam (propheta C) laudare (laode p) conuenit Cp 12 per add. nt. 2 V 15 et tolerantiae V1 et tolerantia C 4 ad tolerantiap formido (om. et) Cp inter uerborum et et laetitia Cinser.: temperare pax ergo retinenda est cf. p. 539, 6 16 eloqui I71 eloqo* /• cocln amor laudis legis corr. m. 2 V et laudatio — omne om. C 18 dimur R concludimur V 19 diligis V tamquam te ipsum RCpE 511 curo aliis p qd christi p eaut C eet ut p. )

539
sequitur enim: pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum. apostolus non quae sua sunt, sed quae aliorum cogitans carne se abstenturum in saeculum, ne fratrem scandalizet, professus est. adeo perfectse caritatis et pacis tenuit adfectum, ut ab ipso uitse communis usu, dummodo causam offensionis abscideret, temperaret. pax ergo retinenda est, et non quod unicuique, sed quod uniuersitati congruat, expetendum est, quia secundum euangelium utilius sit in uitam non uenisse quam scandalum minimis intulisse.

In his itaque pacis caritatisque prseceptis manens propheta. euangelicse spei desiderio detentus est. scit enim, in quo uel quis finis sit legis, cum ait: exspectabam salutarem tuum, domine, et mandata tua feci. salutaris Iesus est. hoc enuntiatio ex hebrseo nominis, hoc ad Ioseph angelus est locutus, hoc Simeon exinde in pace remittendus agnouit, hoc reddita nobis per eum salus edocet. in eo autem mandata dei se profitetur fecisse, quod salutare domini exspectet, declarans omnia legis mandata aduentu dei unigeniti contineri.

Testimonia quoque dei custodiuit uehementerque dilexit dicens: custodiuit anima mea testimonia tua et dilexi ea uehementer. custodiui mandata tua et testimonia tua, quia omnes uise meae in conspectu tuo. agens propheta sub iudice et scrutatore cordium deo in custodia mandatorum testimoniorumque dei permanet, non in. uias saeculi neque uias uitiorum et impietatis incedit. nam quodcumque uite sure iter egerit. adeo tam probabile tamque [*](1 nommen V 2 in illis p( A) 3 si C abstinuturum R abstineturum C in saeculo VR (tlt rdv alÕJm I Cor. 8, 13) 5 ubi ab V dddomo C 6 abscederet V uoces temperarot — retinenda est supra male insertas h. 1. om. C 7 et non ex non m. 2 V quid uniouique VCe sed quid VRCe 8 expendendum eat e 9 in uita C 12 quia oni. C uel quis om. p finis sit ignis VRC finis sit testis e quo ait V salutarem V ul uidetur, cf. Sabatier 11, 248 salutare RCpE 18 est om. C 14 ex haebraeo R om. V iosef V 15 symeS VR dimittendus pb 16 redita C 17 fecisse profitetur Cpb 18 aduentum p(A)b continere p(A)b 21 dilexi V cf. Sabatier l. c. dilexit RCpE 28 sub iudice om. V in custudiam R 24 in uiis pb uiaa e 25 neque in uias C neque in uiis pb 26 = egerit V gerit R adeo om. Cpb. )

540
innocens agit, ut conspectu dei dignum sit: deo ipsas cogitationes cordium et motus noscente, neque conspectu eius, qui inmundo sit corde, condigno. fidelis enim in caelo testis hsec dixit, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

Adpropiet oratio mea in conspectu tuo, domine. et reliqua.

Finem sumit secundum litteram psalmus. nam omnibus his, quse sancto uiro erant propria. iuxta hebraicorum elementorum ordinem conprehensis nunc propheta, ut oratio eius deo sit proxima, deprecatur: adpropiet. oratio mea in conspectu tuo, domine: secundum eloquium tuum da mihi intellectum. multa sunt, quae toto psalmo orauit ad dominum. sed quia eloquia dei plurimum in se obscuritatis per rerum cselestium sacramenta conplexa sunt, nunc maxime. ut intellectu huius eloquii sit dei dignus, precatur. ac primum ordinem modestae spei suae tenuit, cum proximam fieri conspectui dei orationem suam poscit. sequens iam per gradum altioris profectus postulatio eius iteratur, cum ait: intret postulatio mea in conspectu tuo, domine, secundum eloquium tuum eripe me. adpropinquantis orationis in conspectum dei hic fuit ordo, ut, cum c“pisset esse proxima, [*](1 aget V 2 et motus noscente neque scripsi motus noacente & neque R motusque noscente et neque Ce motusque noscente neque Vpb inmundo ex mmundo m. 1 R mundo V 5 amen om. C Explicit littera XXI incipit littera XXII feliciter in xpo V Finit R Finit litt. XXV (sic) incip. Thau lit. XXVI C Fin litta XXI incip Tau litta XXII p 7 adpropriet V 9 finem om. C litteras p(A)b omnibus == -- :--- ≡ his (erell. a scis uel his?) R omnibus in his (in iis a) E omnibus Cp 10 que coir. m. 2 V uiro om. R hebreicorum r 11 conpraehensis VR d5 V dl C 18 depraecatur VR 18 tuum domine da RCE tuum d da p nae m 14 q corr. m. 2 V ad dns corr. m. 2 V a domino pb 16 per om. V po 17 eloquia V dei sit pE 18 in conspectu R 19 poscit R poposcit E seq. iam V 21 dile V d p 22 eloquiaum COtTo m. 1 r tuum om. C adpropinquanteB V in conspectu R ad conspeotum VCpE 28 ut eum coepisset esse maxima V. )

541
introiret; iam eloquio dei intellecto eripi se secundum idipsum eloquium dei precatur. non enim primum, ubi est intellectus, ibi salus est, sed intellegentia adepta salus est obtinenda.

Et quia hsec eadem per spiritum prophetise uel sub futurarum rerum umbra uel sub quadam ueri tamquam de speculo imagine antelata uel sub diuinorum uerborum occulta profundaque ratione, spiritu prophetiae magis quam intellegentise humanae sensu proferebantur, adiecit: eructauerunt labia mea hymnum. cum docueris me iustificationes tuas, pronuntiabit lingua mea eloquia tua; quia omnia mandata tua sequitas. omne prophetise eloquium sub eructandi significatione meminimus ostendi, cum dicitur: eructauit cor meum uerbum bonum, uel illud: eructabo abscondita a constitutione mundi, uel illud: dies diei eructat uerbum. omnis autem sermo hominum ex sensu cogitationis initur ac motu, ubi ad aliquid enuntiandum mota mens nostra id, quod in adfectum sibi inciderit, per uerba declarat. at uero, ubi extra humanae mentis instinctum non ad animae sententiam lingua famulatur, sed per ineuntem spiritum officio oris nostri diuini sensus sermo diffunditur, illic eructatum uidetur esse, quod dicitur: cum non ante cogitatione motuque percepto id, ad quod pulsa sit, mens loquatur, sed ignorante sensu spiritus uocem in uerba distinguat.

Nunc enim quamuis eructauerint labia hymnum, tamen post doctrinam iustificationum dei pronuntiabit lingua, quod [*](13 Ps. XLIV, 2. Matth. XIII, 35. 15 Ps. XVIII, 3. ) [*]( 1 introire C et iam CpE idipsum -= R om. V 2 eloquio corr. m. 11 R precatur - R deprecatur V ubi est intellectus ubi VR ibi est intellectus ubi Ce 8 sed intellegentia — salus est om. V optinenda R 5 eub quadam ueritate tamquam Cp(A) 6 imagine antelate C imaginante p(A) 7 spu V spiritui R 8 profirebantur V1 eructuauerunt p 10 pronuntiauit VRC (in R postea 3-4 litt. eras.) i sed if. adn. Bened. et Acad. p. 26 qua corr. m. 2 V 12 eructuandi Rp 13 eructuauit Rp eructuabo R 15 eructuat VR ex eructut p cf. Paucker suppl. p. 243 omnes V1 16 ac moto V 17 insiderit b 18 ad uero V 19 per eundS Cp 21 eructuatum Rp non om. RC ante cogitationS R 22 mutuque V1 ad id VCe inpulsa sit Cpb 24 nuno autem E fort. recte, cf. praef. eructuauerint p 25 pronuntiauit VRC. )

542
loquitur: ut rerum dictarum cum sit percepta cognitio, tum cognitionis ipsius declaratio consequatur. non sunt autem ita mandata dei ab aequitate diuersa, ut non deo dignum sit. eorum primum intellegentiam tribuere prophetanti, tum deinde ad conscientise publicae notionem prsedicationis confessione clarescere: quia extra bonitatem dei sit, aut occultari, quod uoluerit pronuntiari, aut aliud aliquid nisi cum sequitate man dare. sequitatis autem mandatorum dei ea summa est, ut omnibus sint salutaria, ut hoc, quod in hanc uitam uenimus. cum profectu seternitatis ineamus. nam nasci ad mortem, non uitae est causa, sed mortis.

Et huius spei suae fiduciam mox propheta subiecit dicens: fiat manus tua saluum faciatme; quoniammandata tua elegi. aliis gloriam sseculi eligentibus, aliis uenerationem elementorum ac dsemonum capessentibus, aliis terrenas opes expetentibus sanctus iste mandata dei elegit elegit autem non naturali necessitate, sed uoluntate pietatis, quia unicuique ad id, quod uult, uia est proposita uiuendi, et adpetendi atque agendi permissa libertas. et ob id uniuscuiusque aut p“na aut praemiis adficietur electio.

Sed mandatorum domini qui esset finis, ostendit dicens: concupiui salutare tuum, domine, et lex tua meditatio mea est. totum se iste in aduentum Iesu salutaris extendit; et illud, quod apostolorum beatitudini uidere fuit proprium, desideriis inpatientibus concupiscit, hoc tamen ipsum. quod in lege agit, meditationem futurae spei esse significans. [*]( 1 ut cum rerum dictarum sit pb ofl. pueriI dictArO. cfl ait C percgpta Cp a m. 2) V 2 agnitionis Cpb 3 ut di dignfl V 4 quorum primum C profetanti um deinde V prophetantiQ deinde C 5 claresceret V 6 occultare CE 7 aliquit C om. V mandare aequitatis add. m. 2 V mandasse Cpb 8 aequitaa C ut omnibus in salatare aut hoc C 9 cum profectum V 11 sad V1 18 me faciat CpE 14 eligi V1 16 elegit secundo loco om. V 18 quod om. C uolet VCpE i 19 unusqsq; p(A) poena aut ex poenauit V 20 electio om. Cp(A) 21 di Cp quis E 23 lhm salutaria V iesu id est saluatoris pxe Iesu id eat salutaris p'b 24 extendit ex ostendit C ostendit V beatitudini ex beatitudine m. 1 R beatitudinS VC 26 ait Re future I* )

543
quia non ad praesentium effectum, sed ad futurorum profectum omnis intellegitur suscipi solere meditatio.

Ac meditationis istius quod praemium esset, ostendit: uiuet anima mea et laudabit te: et iudicia tua iuuabunt me. uiuere se in hac uita non reputat, quippe qui dixerit: ecce in iniquitatibus conceptus sum et delictis peperit me mater mea. scit sub peccati origine et sub peccati lege se esse natum; meditationem autem legis dei ob id elegit, ut uiuat. animam suam superiore psalmo ad uitse istius gaudia adhortatur, cum ait: conuertere, anima mea, in requiem tuam, quoniam dominus benefecit mihi: quia eripuit animam meam a morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. placebo domino in regione uiuentium. has laudes deo referre festinat, iudiciis dei absorpta terrenae corruptionis infirmitate ad seternitatis adiutus profectum: ob id utique, quia elegit mandata et concupiuit salutare domini, quia meditatio eius in lege dei semper est.