Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Et quia dei opus est misericordia, ut in familiam eius recepti a dominatu horum liberemur, propheta orat dicens: suscipe me secundum eloquium tuum, et uiuam, et non confundas meab exspectatione mea. propheta exspectat et sperat: nihil praesens, nihil temporarium sectatur. plures autem sunt, qui hanc exspectationem fidei nostrae arguunt et inrident dicentes talia: quid ieiunia, quid continentia, quid castitas, quid iactura patrimoniorum utilitatis adferet? ubi spes uestra est, Christiani? mors aequaliter dominatur uniuersorum: in omnium corporum naturas commune ius illi est. quin etiam uniuersis nos bonis saeculi fruimur et licentia utimur; et in quo tandem a nobis spei exspectatione praestatis? non confundi ergo se in hac exspectatione sua propheta orat, sed ut maneat confidens et fructus illius , quam exspectat, accipiat. scit enim se nondum uiuere, licet uiuat. uita enim nostra secundum apostolum absconsa in Christo est. et idcirco ait: suscipe me secundum uerbum tuum, et uiuam, quia illius et uitae exspectatione ac spe detinetur. sperat enim , sperat regnum caelorum, sperat regnum dei, sperat spiritales benedictiones in caelestibus in Christo. in hac spe, in qua non confundetur, rogat, ut suscipiatur et uiuat. [*]( 1 ut om. p a add. m. 3 V obsistunt enim — studiis om. p enim — obsistunt in marg. sup. add. V* 3 adsiduam ex adsiduum m. 2 V 5 nellet p impediet C 6 misericordie C 8 aeloquium R 9 spectatione V 12 inridunt VC fort. recte, cf. p. 409, 12 alia V 14 adferet V affert Re &:ferre'- C auferet pb uestrae et C uestra est 06 15 natam p cummune C 17 uere R uero V licentia ex licentiam m. 2 V a nobis RC a uobis V cf. Ennod. ed. Hartel p. 634 nobis pE 18 erga V 19 profeta add. m. 1 V et fructum V et fructus — accipiat in 1narg. inf. add. C 92 et idcirco ait om. R secundum eloquium E 24 uitae et V spei VC 25 sperat regnum caelorum sperat eni di V 27 confunditur VR suscipiat VC uiuat add. m. 2 V. )
Dehinc sequitur: adiuua me, et saluus tuas semper. superius dixerat: adiutor et susceptor meus, nunc autem nominum commemoratorum rem precatur, ut, qui susceptor est, suscipiat et, qui adiutor est, adiuuet. non abesse a se adiutorium adiuuantis precatur. non orat. ne malignantes non habeat, quia per passionum patientiam fides probatur; sed, ut aduersus eos adiuuetur, orat, quia auxilium a domino semper orandum est. sed quemadmodum in superiore susceptus uiuet, ita et in hoc adiutus saluabitur. adhuc enim sibi obeunda mors est, adhuc inferi sustinendi. tunc saluabitur, cum ex corporea terrenaque natura in spiritalem gloriam transformatus nullum aduersantis inimici periculum metuat, uiuat inter electos angelos, sit paradisi incola et absorpta corruptione ex mortali inmortalis existat.
Sed quod meditaturum se in iustitiis dei dicit et meditaturum semper, numquid non meditatur, qui et in meditatione sperauit? potest quidem et in praesens opus accipi, ut, quousque in corpore sit, semper iustificationes meditetur; sed nihilominus et in futurum sermo procedit. scit in caelo omnes angelos in meditatione dei esse. nihil enim illic otiosum, nihil iners est, omnes uirtutes caelestes in opere ministerii sui permanent. et cum nobis tunc uita angelorum uiuendum sit, potest secundum eos, qui semper operantur, nobis quoque aeterna iustificationum esse meditatio.
sequitur: spreuisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia iniqua cogitatio eorum. [*]( 1 etdehincP* 2 in iustificationibus tuia CE S meus um. p cumoratorum C 4 et qui adiutor adiuuet (pb 5 a add. m. 2 V adiu- I uantes V 7 fidis V opaf* p perabat1* C 8 auxilium ex auxilium auxilium m. 2 V 9 ita et hic p 10 adhuo enim — saluabitur om. Cp 11 inferi ex inferendi m. 2 r eternaque V 12 spiritalem ex spitalem V 13 angelos ex augelus C 14 absorta RCp mortali ex mortalis m. 2 V inmortalis ex inmortali V 15 et om. V 16 quid in C 17 sperabit VC presentis p 19 nihil homin' R 20 illic ex eillic m. 1 V 21 omnes ex omnis m. 2 V 23 operandum V 24 quoque om. V 25 descedetes V. )
Dehinc sequitur: deputaui omnes peccatores , ideo dilexi iustitias tuas. semper prophetae sermo longe se et ultra communem sensum extendit. nos enim praeuaricatores eos existimamus, qui susceptam fidem et cognitionem dei adeptam relinquunt, aliud pollicitos et aliud nunc agentes. sed hic existimantur omnes peccatores ; nullus excipitur, generaliter ad omnes nomen refertur. lex enim ueluti naturalis est, iniuriam nemini adferre, nihil alienum praeripere, fraude ac periurio abstinere, alieno coniugio non insidiari. nouit et hanc apostolus legem dicens: cum enim nationes, q u ae legem non habent, naturaliter secundum legem faciunt, tales homines legem non habentes sibi [*]( 24 Rom. IT, 14. ) [*]( 1 ob haec VRp (in C ras.) ob hoc E descedentibus V 8 spraeuiati R 4 sed add. m. 2 V descedentes V si enim ex si 5nes si enim si m. 2 V 6 deus om. E utique ntiq; sperneret corr. m. 1 R ntique ds sperneret V 6 sed sperneret V descedentes ex descentes V 7 neque enim interest Ve 8 quisquis E 10 a peccatore VCe quia .. ex qua m. 1 R 16 iustitia tua corr. m. 1 R 16 sermo non longe V se om. Cp ultra ex ultra se m. 2 V extendit scripsi tetendit VRC Be tendit p tendit E 18 relinqunt R relinquit V pollicitus C 19 praeuaricatores esse existimantur CpE 20 ad mones V et omnes C 21 praeuaricationes VlC 22 nemini ex nemi m. 2 V inferre E nil e 24 naturae om. Cpb 26 habentes ex habent m. 2 V. )
Nouit etiam, cum ait peccatores terrae. alios esse et caeli peccatores. audiamus enim prodigum filium perditum atque mortuum de peccato suo patri confitentem: peccaui, inquit, pater in caelo et coram te. quisquis caelestis doctrinae et spiritalis gratiae particeps factus in peccato demorabitur, non terrae peccator est ille, sed caeli. omnes enim credentes in se dominus noster Iesus Christus coexcitauit et collocauit in caelestibus, ex quibus qui decedet, tamquam caeli peccator arguitur. cum igitur propheta pecca.tores terrae esse existimet, quia naturae legem peccando transgressi sint, ob hoc ipse testimonia dei diligit. quia, cum sit decedere ex lege naturae, tamen iam sine uenia sit ex caelesti lege discessio.
: confige de timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui. nonae et preces prophetae sunt, ut a timore dei carnes suae configantur. sed meminit conpatiendum et commoriendum esse cum Christo his, qui conregnare cum eo uelint. et minore istud dicti uirtute latinitatis translatio elocuta est. quod enim nobiscum [*](9 Luc. XV, 21. ) [*]( 2 quia quod naturale legis C q4 qd a naturale lege p qui quod a naturali lege b 3 depraehensum VR 5 ipse reuersetur C praeuar t ricationea corr. m. 2 V praeuaricator es = (eaas. t ?) R 6 ait add. m. 2 V 7 euuangelioae praedicationes V1 8 mortuum ex per filium corr. m. 2 V 9 inquid VRl in caelum pb 10 quisque VCp 12 dns iha xps V 18 in add. m. 2 V qui add. m. 2 V decaedet = R deoidet VCp decidit e decedit b 15 existimet ex existimamus m. 2 r 16 sunt V testatus di V 17 qui cum C deoidere C lege add. m. 2 V 18 decessio V 19 conolusit V de CVe (& LXX) om. Rpb 20 tui. enim R et add. m. IV 21 praeces VR configantur ex confitantur m. 2 V 98 is V uellit V uellent R 24 latina V* quod ex quid m. 2 V. )
Feci iudicium et iustitiam: non tradas me persequentibus me et reliqua.
Et in psalmi exordio et deinceps frequenter meminimus per singularum litterarum quasi elementa discendi doctrina nos pietatis, , , fidei et timoris institui, et ut rudem infantiam ad loquendi scientiam, quam et agendi doctrina consequitur, ipsis humanae uocis initiis erudiri: quod ex praesentibus sextae et decimae litterae octo uersibus intellegi licet. propheta enim ex persona sua uniuersos docet, quid uelle, quid agere, quid profiteri unumquemque pro conscientia infirmitatis ac naturae suae utile sit, quid etiam metui, quid caueri, quid emundari oporteat. beatus idem , qui per misericordiam dei ipse sibi et uniuersis doctor et prospector et emundator et iudex est! certe dignitati eius [*]( 1 AOHAUCON et KAO#A(JCO# r KAOHA UCONET KASHAUCON R id Px in m. 2 Y xua?jio>aov id om. Cp 4 consae- 1 pelimur V 5 in sua uoluntate E 8 timet se non Cpb 9 ueterae R ueterem ex uetere m. 2 V 10 exuto ut intellegens V Explicit littera quinta decima incipit littera sexta decima feliciter V Finit R Finit littera XV incipit Ain littera XVI Cp 14 et deinde V deinceps (om. et) C 15 per haec ex per haec per m. 2 V 16 doctrinae V doctrine C 17 ut om. V . 19 litteraea R 20 intelligi ualet p profetam V 21 quidpr. I. add. m. 2 V 23 emundari ex demundari m. 2 V effidari p(Ar) 24 qui eras. R et uniuersis doctor om. VR et prospector — et iudex om. p(A) et uniuersis doctor — et iudex om. C 25 emandator (sie) ex remandator m. 2 V et certe Cpb. )
Ait enim ita: feci iudicium et iustitiam: non tradas me nocentibus me. facit placentia deo opera et, quia facit, ne nocentibus se tradatur, orat. opus merendi antefertur, et dehinc meriti praemium postulatur. fit enim primum, quod placeat; et tum dignatio eius, cui per opus placetur, oratur. at nos nec operamur nec placemus, quin etiam impiis et inreligiosis rebus offendimus; et quia tales non , irascimur. sed dignum est contueri, qualia sint, quae propheta faciens, ne nocentibus se tradatur, orat.
Et omnia, quaecumque quis timens deum fecerit, utilia ei atque pulchra sunt. pudicitiam quis colens gloriosum ac nitens sordenti corporis sui carni lumen inuexit. contemptum uero pecuniae adsumens liberum se a terrenis dominationibus reseruauit. frugalitatem autem et parsimoniam diligens nobilitatem animae caelestis captiuam ebrietati non dereliquit. sed , quamuis magna atque praeclara sint, tamen, quia prophetae propria eique tantummodo utilia sunt, non referuntur ad meritum.
Sed quid fecit, ut non tradi se nocentibus deprecetur? iudicium scilicet et iustitiam; nihil inconsultum, nihil iniustum agens, sed primum iudicium; omnia namque ratione, modo et ueritate pertractans, ut id, quod in alterum agat, perpensum antea atque perspectum iam de consilii sententia exsequatur. non permittit autem consilio tantum suo iudicii sententiam, sed facit cum iudicio iustitiam. iudicantis autem cum consilio hoc opus maximum est, ut, quod iudicat, iustum [*](2 aeternitatis (om. et) Cpb 8 enim om. R 4 facit ex facet m.2 V fecit pE et quia fecit VCpE 6 et om. V 7 placet Cpb et cum V placitnr V 8 ad nos VRC 11 ne om. V 13 sint VR 14 carmine V 15 paecuniae V terraenis R 16 reseruaoit ex resernat C m a praeseruauit E paroimoniam b 17 captiua corr. m. 2 V captinit C i a. non om. C 19 eque corr. m. 2 V 20 sed quae V ut om. C non om. r 21 et add. m. 2 V 22 iniustum ex iniustitiam m. 2 V namque ex nam m. 2 V 28 rationem V et ueritatet corr. m. 2 V in integru agat C 24 adque VR perfectum VRC 25 sui V. ) t
Postulat uero, ne nocentibus se tradatur. omnis enim, in 5 quo peccati uoluntas est, deo uacuus est; et ubi deus non erit, illic diaboli est, qui insidians atque obsidens, ubi adeundi oportunitatem habuerit, tamquam uacuam domum occupet, quae ei, deo eam deserente, sit tradita. et propheta quidem, quia ex persona omnium , ne a deo tradatur, orat. ceterum apostolus habet iam id in se , ut peccatores diabolo tradat ipse, cum ad Corinthios de eo, qui fornicationes omnes praegressus uxorem patris sui acceperat, scribit: ego autem absens corpore, autem spiritu iam tamquam praesens eum, qui hoc fecit, congregatis uobis et meo spiritu cum uirtute domini Iesu tradere istius modi ia interitum carnis, ut spiritus saluus fiat in die domini. sed licet apostolus tradat, scit tamen se in uirtute Christi et in suo spiritu traditurum. sed et in alia epistula ait de Phygello et Hermogene: quos tradidi, inquit, , ut discant . qui enim ab ecclesiae corpore respuuntur, quae Christi est corpus, tamquam peregrini et alieni a dei corpore dominatui diaboli traduntur. [*]( 13 I Cor. 5, 3. 21 I Tim. 1, 20, cf. II Tim. 1, 15. ) [*]( 1 amicitia concordia C amioitiae concordia VpE umanimitatis R 3 tamen nec eorum C 5 uero om. C hominis enim C 6 deo uaouus est om. C et ubi deus — locus est om. p erit add. m. 2 V 7 diabolo C post loous est uerba et ubi dš est repetita del. m. 2 V 8 oportunitatem VBs opportunitatem Cpt cf. Acad. p. 28 dona V 10 loquibatur V1 11 iam ad in se in fiduciae corr. m. 2 V 12 ad oborintios R corinthiis (corintiis C) Cpb furnioationes V omni V hinB C 18 supergressus pE 14 praesens spu ex praesens corpore praesens spu m. 2 V iudicauit V1 16 uirtu =:= = te R domini mei leau p(A)b ge 19 se et in Cpb et i V 20 ait om. V philo (?) corr. m. 2 V fygelo R fiero Cfileto peA) 21 hermogene ex hermogenem m. 2 V = ermogene p ermogene RC ut discant om. C 22 blasfemare VR eclesiae V ecclaesiae R 24 dominatu p. ) [*]( XXII. BUlar. Pict. para I. ) [*]( 82 )
Sed propheta, ne nocentibus se tradatur, orat. adsunt enim inimicae infestaeque uirtutes, quae fidei propositum conturbent, quae timorem dei obliterent, quae in terrenas cupiditates et desideria sollicitent, quae infirmam corporis naturam quibusdam blandimentorum aculeis in uitia commoueant. nouit et apostolus hanc multitudinem dominantium uirtutum dicens: in quibus et uos aliquando ambulastis secundum principem potestatis , spiritus, qui nunc operatur in filiis . fecit ergo propheta iudicium et iustitiam; et, ne tradatur nocentibus se, rogat, et hoc modo nocentibus, cum in peccatum inpellunt, cum in gloriam inflant cum in iram accendunt, cum in odium exacerbant, cum ad lasciuiam inliciunt, cum ad auaritiam prouocant. sed cum per haec nocere properent, obtinere tamen eos, qui innocentes sunt, nisi sibi per secessionem dei traditi fuerint, non ualebunt.